[1]
神は、無限に完全、他によることのない至福そのものであって、ただいつくしみによる計画から、ご自分の至福ないのちにあずからせる人間を自由に創造されました。したがって、いつ、どこでも、人間に親身に心を配り、呼びかけ、人間が全力を尽くしてご自分を求め、知り、愛することができるよう助けておられます。神は、罪によって四散したすべての人をご自分のただ一つの家族、教会のうちに呼び集めておられます。そのため、時が満ちたときに、御子をあがない主、救い主としてお遣わしになりました。神は御子のうちに、御子によって、すべての人を招き、聖霊において、ご自分の子とし、したがってご自分の至福のいのちの相続人となるように呼びかけておられます。
Deus, in Se Ipso infinite perfectus atque beatus, secundum purae bonitatis propositum, hominem libere creavit, ut illum vitae Suae beatae efficeret participem. Quare Ipse omni tempore et in omni loco homini fit propinquus. Hominem Deus vocat et adiuvat ut Eum quaerat, cognoscat atque totis viribus diligat. Omnes homines, peccato dispersos, in unitatem convocat familiae Suae, quae est Ecclesia. Ad id efficiendum, Suum misit Filium tamquam Redemptorem et Salvatorem, cum tempora sunt impleta. In Ipso et per Ipsum homines Deus vocat ut in Spiritu Sancto filii Eius fiant adoptivi atque ideo heredes Eius vitae beatae.
[2]
この呼びかけが世界中に響きわたるよう、キリストはご自分で選んだ使徒たちに福音を告げ知らせる任務を与え、彼らを派遣されたのです。「あなたがたは行って、すべての民をわたしの弟子にしなさい。彼らに父と子と聖霊の名によって洗礼を授け、あなたがたに命じておいたことをすべて守るように教えなさい。わたしは世の終わりまで、いつもあなたがたとともにいる」(マタイ 28∙19-20)。この使命を受けた使徒たちは、「出かけて行って、至るところで宣教し〔まし〕た。主は彼らとともに働き、彼らの語ることばが真実であることを、それに伴うしるしによってはっきりとお示しに」(マルコ 16∙20)なりました。
Ut haec vocatio in toto resonaret orbe, Christus Apostolos misit, quos elegerat, illis Evangelii nuntiandi praebens mandatum: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,19-20). Apostoli, huius missionis virtute, «profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis» (Mc 16,20).
[3]
神の助けにより、キリストの呼びかけに耳を傾け、これに自由に応じた人々が、今度は、キリストの愛に駆られ、世界の至るところで福音を告げ知らせるようになりました。使徒たちから受けたこの宝は、後継者たちによって忠実に守られました。すべてのキリスト者は信仰を告げ、兄弟姉妹として分かち合いのうちに信仰を生き、典礼と祈りの中で祝いながら、この宝を代々に伝えていくように招かれています使徒言行録2・42参照。。
Illi qui, Deo iuvante, hanc vocationem Christi acceperunt eique libere responderunt, impulsi sunt et ipsi Christi amore ad Bonum Nuntium ubique terrarum proclamandum. Hunc thesaurum, quem ab Apostolis acceperant, eorum successores fideliter servaverunt. Christifideles vocantur omnes ut illum de generatione in generationem transmittant, fidem annuntiantes, ex ea in communione fraterna viventes eamque in liturgia et precibus celebrantes.Cf Act 2,42.
[4]
教会は、人々を弟子とし、人々が信仰によってイエスのみ名によっていのちを得るためにイエスを神の子として信じるように助け、またその生き方を導き、教えて、キリストのからだを築くために力を尽くしています。これらはまとめて、早くから、カテケージスと称されていましたヨハネ・パウロ2世『要理教育に関する使徒的勧告』1(Catechesi tradendae: AAS 71 [1979] 1277-1278)参照。。
Cito catechesis est appellata nisuum summa in Ecclesia susceptorum ut discipuli arcesserentur, ut homines iuvarentur ad credendum Iesum esse Filium Dei idque credentes vitam haberent in nomine Eius, ut iidem educarentur et in hac vita instituerentur et sic corpus Christi aedificaretur.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 1: AAS 71 (1979) 1277-1278.
[5]
「カテケージス(要理教育)は、一般的にいって、児童、青年、大人の信仰教育で、これは信者をキリスト教的生活に導くために、普通は組織的かつ体系的に行われるキリスト教教理の教授を特徴としています」同18(loc. dt., 1292)。。
«In universum affirmari potest catechesim esse educationem in fide impertiendam pueris, iuvenibus, adultis, potissimum per institutionem doctrinae christianae, quae plerumque cohaerenti fit via atque ratione, eo nempe consilio ut credentes christianae vitae plenitudini initientur».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 18: AAS 71 (1979) 1292.
[6]
カテケージスは、教会の司牧的使命に属する多くの要素を含んでいます。実際、カテケージスはそのような要素と混同されるものではないにしても、それらの要素はカテケージスの準備となったり、結果として生まれてくるものであるという点で、カテケージス的な側面を持っています。それは次のようなものです。すなわち、福音の最初の告知ないし信仰を起こさせるための宣教的説教、信じる理由の探究、キリスト者の生活の経験、秘跡の挙行、キリスト教共同体への完全な参加、使徒的かつ宣教的あかし、などです同18(loc. cit., 1292)参照。。
Quin cum ipsis confundatur, catechesis cum pluribus aliis elementis missionis pastoralis Ecclesiae conectitur, quae rationem quamdam catecheticam prae se ferunt, catechesim ipsam praeparant aut ex illa manant. Ut sunt: prima Evangelii annuntiatio seu missionalis praedicatio ad fidem excitandam; argumentorum ad credendum inquisitio; vitae christianae experientia; sacramentorum celebratio; in ecclesialem communitatem insertio; apostolicum et missionale testimonium.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 18: AAS 71 (1979) 1292.
[7]
「カテケージスは教会の生活全体に固く結ばれています。地理的拡大および数的増加だけでなく、いやそれにもまして、教会の内的成長と神の計画への対応は、主としてカテケージスに依存しています」同13(loc. cit., 1288)。。
«Patet autem catechesim cum omni vita Ecclesiae arcte coniungi atque conecti. Ex ipsa enim potissimum pendet non solum disseminatio Ecclesiae per loca eiusque auctus per numeros, verum multo magis interius Ecclesiae incrementum eiusque convenientia cum Dei consilio».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 13: AAS 71 (1979) 1288.
[8]
教会の刷新の時期はまた、カテケージスの全盛期でもあります。教父時代の盛期には、聖なる司教たちが聖務のかなりの時間をこれに割いているのが見られます。たとえば、エルサレムの聖チリロ、聖ヨハネ・クリゾストモ、聖アンブロジオ、聖アウグスチヌスやその他の多くの教父たちで、これらの人々のカテキズムは依然として模範的なものです。
Tempora in quibus Ecclesia renovatur, sunt etiam tempora, quibus catechesis insigni traditur ratione. Sic, in magna Patrum Ecclesiae percipitur aetate, sanctos nempe Episcopos in suo ministerio catechesi magni momenti tribuisse partes. Tales enim sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, sanctus Ioannes Chrysostomus, sanctus Ambrosius, sanctus Augustinus atque plures alii habentur Patres, quorum opera catechetica exemplo esse pergunt.
[9]
カテケージスを通しての奉仕は、つねに諸公会議から新しい力をくみ取りました。中でもトリエント公会議はそのみごとな例を示しています。すなわち、この公会議はその憲章と教令の中で、カテケージスをとくに重要視し、トリエントの名を冠する『ローマ・カテキズム』が編集されるきっかけとなりました。これはキリスト教教理の要約書として第一級の著作です。同公会議はさらに、注目に値するほど、教会内でカテケージスの組織化を引き起こしました。その後、聖ペトロ・カニジオ、聖カロロ・ボロメオ、聖トゥリビオ・ド・モグロベホ、聖ロベルト・ベラルミノなどの聖人司教、神学者のおかげで、数々のカテキズムが次々に刊行されました。
Ministerium catecheticum vires semper in Conciliis haurit renovatas. Ad hoc quod attinet, Concilium Tridentinum exemplum habetur efferendum: etenim catechesi in suis decretis priores tribuit partes; in illo Catechismus Romanus suam invenit originem, qui etiam eius nomine insignitur et opus est praestantissimum tamquam doctrinae christianae compendium; illud in Ecclesia dispositionem pro catechesi tradenda suscitavit notatu dignam; atque etiam impulit ut plures catechismi, opera sanctorum Episcoporum ac theologorum, veluti sancti Petri Canisii, sancti Caroli Borromeo, sancti Turibii de Mogrovejo vel sancti Roberti Bellarmino, ederentur.
[10]
ですから、教皇パウロ6世によって「近代の一大カテキズム」とみなされた第2バチカン公会議に従って起こった運動の中で、教会のカテケージスが新たに注意を引いたのは驚くにあたりません。このことは 1971 年の『カテケージス一般指針』、福音宣教(1974 年)とカテケージス(1977 年)にささげられたシノドス、これらに対応する使徒的勧告『福音宣教(エヴァンジェリイ・ヌンチアンディ)』(1975 年)、『要理教育に関する使徒的勧告(カテケジ・トラデンデ)」(1979 年)によって裏づけられています。1985 年の臨時シノドスは、「信仰および道徳に関するカトリック教理を網羅するカテケージス、または概説書が作成される」臨時シノドス最終報告「神のみことばで世界の救いのためにキリストの神秘を祝う教会」 (Ecclesia sub Verbo Dei mystena Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 [Citta del Vaticano 1985] 11)。ことを要望しました。教皇ヨハネ・パウロ2世は、「この要望が普遍教会と部分教会の真の必要にまったくかなっている」ヨハネ・パウロ2世「臨時シノドス閉会式におけるあいさつ(1985年12月7日)」 6(AAS 78 [1986] 435)。ことを認めて、シノドスへの賛同を表明し、シノドスの教父たちの要望の実現に全力を注いだのです。
Inde mirum non est, in motu a Concilio Vaticano II inducto (quod quidem Concilium Paulus Papa VI tamquam magnum temporis hodierni habuit catechismum), Ecclesiae catechesim iterum mentes ad se convertisse. Directorium generale catecheticum anno 1971 editum, coetus Synodi Episcoporum evangelizationi (1974) et catechesi (1977) dicati, adhortationes apostolicae Evangelii nuntiandi (1975) et Catechesi tradendae (1979), quae illis coetibus respondent, idipsum testantur. Coetus extraordinarius Synodi Episcoporum, anno 1985 celebratus, rogavit: «Valde communiter desideratur Catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide quam de moribus conscribendum».Synodus Episcoporum, Coetus extraordinarius, Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11. Summus Pontifex Ioannes Paulus II huic Synodi Episcoporum voto sese sociavit, id nempe agnoscens: «Desiderium omnino respondet verae necessitati Ecclesiae universalis et Ecclesiarum particularium».Ioannes Paulus II, Allocutio Synodo extraordinaria exeunte ad Patres congregatos habita (7 decembris 1985), 6: AAS 78 (1986) 435. Sedulo est adnisus ut hoc Patrum Synodi desiderium in rem duceretur.
[11]
本書の目的は、信仰と道徳に関するカトリック教理の本質的、基本的内容を、第2バチカン公会議と教会伝承の全体に照らして、有機的、体系的に説明することにあります。その主要な源泉は聖書、教父、典礼、教会教導権の教えです。このカテキズムは、「それぞれの国で作成されるカテキズムもしくは要約書の基準のようなもの」臨時シノドス最終報告(op. cit., 11)。として役立つことを目指しています。
Scopus huius Catechismi est organicam atque syntheticam offerre expositionem essentialium et fundamentalium doctrinae catholicae de fide et moribus argumentorum sub luce Concilii Vaticani II necnon totius Ecclesiae Traditionis. Sacra Scriptura, sancti Patres, liturgia et Ecclesiae Magisterium praecipui eius sunt fontes. Ad id vero destinatur ut «quasi punctum referentiae sit pro catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur».Synodus Episcoporum, Coetus extraordinarius, Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, B, a, 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11.
[12]
本書は、主としてカテケージスの責任者、すなわち、まず教会の信仰の教導者、司牧者としての司教にあてられています。神の民を教える責務を果たすための道具として提供されたのです。司教を通して、カテキズム編纂者、司祭、カテキスタにもあてられています。さらに、すべての信徒のためにも有益な書物となるでしょう。
Hic Catechismus ad eos praecipue dirigitur qui catechesis officii sponsores habentur: imprimis ad Episcopos quatenus fidei doctores et Ecclesiae sunt Pastores. Illis offertur tamquam instrumentum pro eorum officio adimplendo Dei populum edocendi. Per Episcopos ad illos ulterius dirigitur qui catechismos redigunt, ad presbyteros et ad catechistas. Eius autem lectio omnibus aliis christifidelibus utilis etiam erit.
[13]
本書の構造は、洗礼のときの信仰宣言(信条)、信仰の諸秘跡、信仰に基づく生活(おきて)、信じる者の祈り(主の祈り)の四つの「支柱」を軸としてカテケージスを展開する、カテキズムの主要な伝統に従っています。
Huius Catechismi dispositio magnam catechismorum sequitur traditionem, secundum quam catechesis circa quattuor struitur «fundamentales columnas»: baptismalis scilicet Professionem fidei (Symbolum), fidei sacramenta, vitam secundum fidem (Mandata), credentis orationem («Pater noster»).
[14]
信仰と洗礼によってキリストに属する人々は、洗礼の際に表明した信仰を人々の前で告白しなければなりませんマタイ10・32、ローマ10・9参照。。そのため、カテキズムはまず、神が人間に語りかけ、ご自分を与えられる啓示と、人間が神にこたえる信仰とは何かを説明します(第1部)。信条は、神がすべての善の創造主、あがない主、聖化の主として人間に与えてくださったすべての恵みを要約し、これを洗礼の「三つの章」を軸に展開していきます。すなわち、全能の父、創造主である唯一の神と、その御子であるわたしたちの主、救い主イエス・キリストと、聖なる教会における聖霊への信仰が説明されます(第2部)。
Illi qui per fidem et Baptismum sunt Christi, fidem coram hominibus confiteri debent baptismalem.Cf Mt 10,32; Rom 10,9. Propterea Catechismus imprimis exponit in quo consistant Revelatio, per quam Deus ad hominem Se vertit eique Se donat, et fides, qua homo Deo respondet (sectio prima). Fidei Symbolum dona colligit compendio, quae Deus, ut omnis boni Auctor, ut Redemptor, ut Sanctificator, homini largitur eaque circa nostri Baptismi «tria capita» disponit - est enim fides in unum Deum: Patrem omnipotentem, Creatorem; et Iesum Christum, Eius Filium, Dominum et Salvatorem nostrum; et Spiritum Sanctum, in sancta Ecclesia (sectio secunda).
[15]
カテキズムの第2編は、キリスト・イエスと聖霊によって一度決定的に成就した神の救いが、教会典礼の聖なる行為(第1部)のうちに、とくに七つの秘跡(第2部)のうちに、どのようにして現在化されるのかを説明します。
Secunda Catechismi pars exponit quomodo Dei salus, semel pro semper a Christo Iesu atque a Spiritu Sancto peracta, in actionibus sacris liturgiae Ecclesiae reddatur praesens (sectio prima), praesertim vero in septem sacramentis (sectio secunda).
[16]
カテキズムの第3編は、神の姿にかたどって造られた人間の究極目的である至福を示し、また、それに至る道、神のおきてと恵みに助けられた、正しく、自由な行動(第1部)、すなわち神の十戒によって展開された二重の愛のおきての実践(第2部)を説明します。
Catechismi tertia pars hominis ad Dei imaginem creati ultimum ostendit finem: beatitudinem viasque ad illam perveniendi: per rectum nempe et liberum agendi modum adiumento Legis et gratiae Dei (sectio prima); per modum agendi qui duplex in rem deducit caritatis mandatum quod in decem Dei mandatis explicatur (sectio secunda).
[17]
カテキズムの最後の部分は、生活における祈りの意義と重要さについて論じます(第1部)。これは、主の祈りの七つの願いを簡潔に解説して閉じられます(第2部)。実に、この七つの願いには、わたしたちが希望すべき、また天の御父がわたしたちに与えようとされるすべての善が見いだされるのです。
Pars Catechismi postrema de sensu et momento agit orationis in credentium vita (sectio prima). Ipsa per brevem septem postulationum dominicae Orationis clauditur commentarium (sectio secunda). In illis enim summam invenimus bonorum, quae et nos sperare debemus et Pater noster caelestis nobis impertire vult.
[18]
本書は、カトリック信仰全体を有機的に提示するものです。したがって、一貫性のある全体として読まなければなりません。本文の枠外にある多くの参照箇所(同じ内容を論じる他の項の参照箇所を示すイタリックの数字)と巻末のテーマ別索引 * は、各テーマが信仰の全体とどのように関連しているかを明らかにします。*2002年1月17日に開催された常任司教委員会の第7号議案において「早期の出版が求められているため、初版は『索引』をつけずに出版する」と決議されました。
Hic Catechismus ut totius fidei catholicae concipitur organica expositio. Propterea tamquam unum quid legendus est. Eo quod lector in margine textus saepe ad alios remittitur locos (per numeros typis minoribus compositos qui se ad alias referunt paragraphos de eadem re agentes), et ope indicis analytici in extremo volumine positi, fit ut unumquodque argumentum in sua cum fidei summa conspici possit coniunctione.
[19]
しばしば、聖書の箇所は文字どおり引用されず、注に出典を指示する「参照」だけの場合があります。このような箇所を深く理解するには、聖書自体を読むのが適当です。これら聖書の典拠は、カテケージスの研究を助けるものです。
Saepe sacrae Scripturae textus litteraliter non afferuntur, sed mera ad illos (per «cf») in nota fit allegatio. Pro talium locorum profundiore intellegentia ad textus ipsos accedere oportet. Hae biblicae allegationes pro catechesi sunt laboris instrumentum.
[20]
小字が使用されている幾つかの箇所は、歴史的、護教的な備考、あるいは補足の教理的説明です。
Litterarum minorum usus quibusdam in locis indicat de historicae vel apologeticae indolis agi notationibus, vel de expositionibus doctrinalibus complementariis.
[21]
教父、典礼、教導権の教え、あるいは聖人伝から取った小字の引用は、教理的な解説を豊かにするためのものです。しばしば、これらの引用箇所はカテケージスに直接役立たせるために選ばれました。
Allegationes litteris minoribus expressae fontium patristicorum, liturgicorum, magisterialium et hagiographicorum ad expositionem doctrinalem ditandam ordinantur. Hi textus pro usu directe catechetico saepe sunt selecti.
[22]
各テーマ単位の終わりに、一連の短い文で教えの要点を集約しました。これらの「要約」は、各地域でカテケージスを行う場合、総括的で暗記できる文章を作成するための助けになるでしょう。
In fine cuiusque argumenti unitatem quamdam constituentis, textuum brevium series, per formulas concisas, doctrinae essentialia comprehendunt. Haec «compendia» intendunt locali catechesi praebere suggestiones pro formulis syntheticis et aptis quae memoriae mandentur.
[23]
本書は教理の説明に重きを置いています。信仰の知識を深める一助となることを意図しているのです。まさにそのことから、この信仰が成熟し、生活に根を下ろし、あかしとなって輝き出るように方向づけられていますヨハネ・パウロ2世『要理教育に関する使徒的勧告』20-22,25doc. cit., 1293 1296. 1297-1298)参照。。
Hic Catechismus in expositione insistit doctrinali. Ipse enim auxilium afferre intendit ut fides profundius cognoscatur. Eo ipso ad id dirigitur ut haec ad maturitatem perducatur fides, ut in vita altiores agat radices atque ut in testimonio exhibito eluceat.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 20-22: AAS 71 (1979) 1293-1296; Ibid., 25: AAS 71 (1979) 1297-1298.
[24]
本書はその目的からいっても、カテケージスの対象となる人々の多様な文化、年齢、霊的成熟、社会的・教会的立場の相違に適応する説明と教授法を提示するものではありません。こうした不可欠な適応は、それぞれに適したカテキズム作成のとき、それにも増して、信徒を教育する人々によってなされるべきです。
「教える者は、イエス・キリストによって万人を照らすために、すべての人に対してすべてのものにならなければなりません……。とくに、自分にはただ一つの種類の人々だけがゆだねられ、だから、ただ一つの同じ方法で、いつも同じ方法で、すべての信者に等しく教え、真の敬神の心を培ってよいと思い込んではいけません。知ってほしいことは、ある人々は、イエス・キリストにおけるいのちの点で、新生児のような者であり、ある人々は青少年のような者であり、そして、他の人々は成熟した人のような者であるということです……。みことばの奉仕職に召された者は、神秘、信仰の教え、道徳上の規則を伝えるにあたって、自分のことばを聴衆の精神と知力に合わせなければなりません」『ローマ・カテキズム』序文11(Catechismus Romanus seu Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos, Pn V Pontifids M,(mmi lussu ed. P. Rodriguez, [Citta del Vaticano Pamplona 1989] 11)。。
Propter ipsum scopum ab eo intentum, hic Catechismus non quaerit expositionis et methodorum catecheticarum peragere accommodationes, quae a diversitate culturarum, aetatum, spiritualis maturitatis, socialium et ecclesialium habitudinum eorum postulantur, ad quos dirigitur catechesis. Hae prorsus necessariae accommodationes ad peculiares pertinent catechismos, et adhuc amplius ad eos qui christifideles instituunt.
« Qui docendi munus exercet, omnia omnibus efficiatur, ut et omnes Christo lucrifaciat [...]. Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire, atque ad veram pietatem instituere aeque omnes fideles possit: sed cum alii veluti modo geniti infantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodammodo confirmata sint aetate, necesse est diligenter considerare, quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit [...]. Id vero Apostolus [...] observandum indicavit [...] ut videlicet intelligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis, ac vitae praeceptis doctrinam ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere ».Catechismus Romanus seu Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos, Pii V Pontificis Maximi iussu editus, Praefatio, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 11.
[25]
この序論を結ぶにあたり、『ローマ・カテキズム』がうたう次の司牧原理を述べるのは時宜にかなっているでしょう。
「使徒が模範を示してくれた、終わることのない愛をすべての教理と教えの目的にするというのが、確かによりよい方法です。信じ、希望し、行うべきことを説明するときには、わたしたちの主の愛がいつも現れるようにしなければなりません。申し分のないキリスト教的なすべての徳行は、初めから終わりまで、ただ愛によって貫かれていることを、一人ひとりが悟るためです」同序文10(op. cit., 10)。。
Ad hanc praesentationem concludendam in memoriam expedit revocare hoc pastorale principium quod
Catechismus Romanus profert:
« Haec nimirum est via illa excellentior, quam [...] Apostolus demonstravit, cum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad charitatem, quae numquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in eo semper charitas Domini nostri commendari debet, ut quivis perspiciat omnia perfectae christianae virtutis opera non aliunde quam a dilectione ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem referenda esse ».Catechismus Romanus, Praefatio 10: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 10.