カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1002-1004

[1002]
Si verum est Christum nos «in novissimo die» esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, participatio in morte et resurrectione Christi:
« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis [...]. Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens » (Col 2,12; 3,1).
[1003]
Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant,580 sed haec vita permanet «abscondita [...] cum Christo in Deo» (Col 3,3). Ipse nos «et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu» (Eph 2,6). Corpore Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum in novissimo resurgemus die, «tunc et» nos apparebimus «cum Ipso in gloria» (Col 3,4).
[1004]
In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi «in Christo»; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:
« Corpus autem [...] Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? [...] Non estis vestri. [...] Glorificate ergo Deum in corpore vestro » (1 Cor 6,13-15.19-20).