カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1005-1014

[1005]
Ad resurgendum cum Christo oportet cum Christo mori, oportet «peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum» (2 Cor 5,8). In profectione,Cf Phil 1,23. quae est mors, anima a corpore separatur. Ea corpori suo iterum coniungetur resurrectionis mortuorum die.Cf Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS 60 (1968) 444.
[1006]
«Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038. Quodam sensu, corporalis mors est naturalis, sed pro fide, de facto, «stipendia [...] peccati mors» (Rom 6,23) est.Cf Gn 2,17. Et pro illis qui in gratia moriuntur Christi, ipsa participatio est in morte Domini, ut illi in Eius resurrectione etiam possint participare.Cf Rom 6,3-9; Phil 3,10-11.
[1007]
Mors terminus est vitae terrestris. Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur, senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio nostris vitis urgentiam praebet: mortalitatis nostrae recordatio etiam inservit ut nobis in memoriam revocet nos tempus habere limitatum ad vitam nostram deducendam in rem:
« Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam [...] revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum » (Eccle 12,1.7).
[1008]
Mors consequentia est peccati. Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae ScripturaeCf Gn 2,17; 3,3.19; Sap 1,13; Rom 5,12; 6,23. et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS 1511. Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa est tamquam peccati consequentia.Cf Sap 2,23-24. «Mors [...] corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset»,Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038. est etiam hominis «novissima [...] inimica» (1 Cor 15,26) vincenda.
[1009]
Mors est a Christo transformata. Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram illa pavore,Cf Mc 14,33-34; Heb 5,7-8. eam assumpsit in actu totalis et liberae submissionis voluntati Patris Sui. Iesu oboedientia maledictionem mortis in benedictionem transformavit.Cf Rom 5,19-21.
[1010]
Propter Christum, mors christiana sensum habet positivum. «Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum» (Phil 1,21). «Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus» (2 Tim 2,11). Essentialis novitas mortis christianae in hoc habetur: christianus, per Baptismum, est iam sacramentaliter «mortuus cum Christo», ut in vita nova vivat; si in gratia morimur Christi, mors physica illud «mori cum Christo» consummat et ita nostram ad Illum perficit in Eius actu redemptivo incorporationem:
« Praestat mihi in (ϵἰς) Γϵσ ρισνο, ηϵ ϵσσϵρϵ ρϵ φινο αι ονφινι δελλα τϵρρα. Ιο ερο ολ� ι ηε μορ περ νοι; ιο ψογλιο ολ� ι ηε μορ περ νοι ρισ� σιτ. Ιλ παρτο ιμμινεντε. ... Λασιατε ηε ιο ραγγι� νγα λα π� ρα λ� ε; γι� ντο λ, σαρ ψεραμεντε � ν � ομο ».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1-2: SC 10bis, 114 (Funk 1, 258-260).
[1011]
Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile illi sancti Pauli: «desiderium» habeo «dissolvi et cum Christo esse» (Phil 1,23); et suam propriam mortem potest transformare in actum oboedientiae et amoris erga Patrem ad exemplum Christi:Cf Lc 23,46.
« Amor meus crucifixus est; [...] aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: "Veni ad Patrem" ».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 7, 2: SC 10bis, 116 (Funk 1, 260).« Te videndi anxia,mori cupio ».Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 7: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 86.« Non morior, vitam ingredior ».Sancta Theresia a Iesu Infante, Lettre (9 iunii 1897): Correspondance Générale, v. 2 (Paris 1973) p. 1015.
[1012]
Visio christiana mortis,Cf 1 Thess 4,13-14. modo praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae:
« Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur ».Praefatio defunctorum I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 439.
[1013]
Mors finis est terrestris peregrinationis hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum et ad eius ultimam decidendam sortem. «Expleto unico terrestris nostrae vitae cursu»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 54. ad alias vitas terrestres ulterius non redibimus. «Statutum est hominibus semel mori» (Heb 9,27). «Reincarnatio» post mortem non habetur.
[1014]
Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur («A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine»: antiquae Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis «in hora mortis nostrae» intercedere precemur (oratio «Ave Maria»), ut nos sancto Ioseph, bonae mortis patrono, committamus:
« Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? ».De imitatione Christi, 1, 23, 5-8: ed. T. Lupo (Città del Vaticano 1982) p. 70.
« Laudatus sis, mi Domine,
propter sororem mortem corporalem,
quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus,
quia secunda mors non faciet eis malum ».Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 85-86.