カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1021-1022

[1021]
Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae.Cf 2 Tim 1,9-10. Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis LazariCf Lc 16,22. et verbum Christi in cruce ad bonum latronem,Cf Lc 23,43. sicut alii Novi Testamenti textusCf 2 Cor 5,8; Phil 1,23; Heb 9,27; 12,23. loquuntur de ultima animae sorte,Cf Mt 16,26. quae diversa pro aliis et aliis esse potest.
[1022]
Singuli homines inde a morte sua retributionem suam aeternam in sua immortali recipiunt anima in iudicio particulari quod eorum vitam refert Christo sive per purificationemCf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 856; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1304; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS 1820. sive ad immediate in beatitudinem caeli ingrediendumCf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 857; Ioannes XXII, Bulla Ne super his: DS 991; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1000-1001; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1305. sive ad se immediate in aeternum damnandum.Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 858; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1002; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1306.
« Ad vesperum te de amore examinabunt ».Sanctus Ioannes a Cruce, Avisos y sentencias, 57: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 238.