カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1023-1029

[1023]
Illi qui in gratia et amicitia moriuntur Dei et qui perfecte sunt purificati, in aeternum cum Christo vivunt. In aeternum sunt similes Deo quia Eum vident «sicuti est» (1 Io 3,2), «facie ad faciem» (1 Cor 13,12):Cf Apc 22,4.
« Auctoritate apostolica diffinimus: quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum omnium [...] et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi Baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, [...] vel si tunc fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae [...] etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale post Ascensionem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in caelum, fuerunt, sunt et erunt in caelo, caelorum Regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum angelorum consortio congregatae, ac post Domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura ».Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1000; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS 57 (1965) 54.
[1024]
Haec vita perfecta cum Sanctissima Trinitate, haec communio vitae cum Ea, cum Maria Virgine, angelis et omnibus beatis «caelum» appellatur. Caelum finis est ultimus et adimpletio profundissimarum appetitionum hominis, status supremae et definitivae beatitudinis.
[1025]
In caelo vivere est «cum Christo esse».Cf Io 14,3; Phil 1,23; 1 Thess 4,17. Electi «in Ipso» vivunt, sed ibi servant, immo inveniunt suam propriam identitatem, suum proprium nomen:Cf Apc 2,17.
« Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi Regnum ».Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 10, 121: CCL 14, 379 (PL 15, 1927).
[1026]
Iesus Christus, per Suam Mortem Suamque Resurrectionem nobis caelum «aperuit». Beatorum vita in plena possessione consistit fructuum Redemptionis peractae a Christo qui Suae glorificationi caelesti illos consociat qui in Eum crediderunt et qui Eius voluntati permanserunt fideles. Caelum beata est communitas omnium eorum qui Ei perfecte sunt incorporati.
[1027]
Hoc mysterium beatae communionis cum Deo et cum omnibus illis qui in Christo sunt, omnem comprehensionem superat et repraesentationem omnem. Scriptura nobis de illa loquitur in imaginibus: vita, lux, pax, nuptiale convivium, vinum Regni, domus Patris, Ierusalem caelestis, paradisus: «Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt Illum» (1 Cor 2,9).
[1028]
Deus, propter Suam transcendentiam, non potest sicuti est videri nisi cum Ipse Suum mysterium immediatae aperit contemplationi hominis illique Ipse capacitatem praebet. Haec Dei contemplatio in Eius gloria caelesti ab Ecclesia «visio beatifica» appellatur:
« Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, [...] cum iustis et Dei amicis in Regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere ».Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 58, 10: CSEL 32, 665 (56, 10: PL 4, 367-368).
[1029]
In caeli gloria, beati gaudenter voluntatem Dei implere pergunt relate ad alios homines et ad universam creationem. Iam illi cum Christo regnant; cum Eo «regnabunt in saecula saeculorum» (Apc 22,5).Cf Mt 25,21.23.