カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1042-1050

[1042]
In fine temporum, Regnum Dei ad suam perveniet plenitudinem. Post Iudicium universale, iusti in aeternum cum Christo regnabunt, corpore et anima glorificati, et ipse universus renovabitur mundus:
Tunc Ecclesia « in gloria caelesti consummabitur, quando [...] cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.
[1043]
Sacra Scriptura hanc arcanam renovationem, quae humanitatem transformabit et mundum, appellat «novos [...] caelos et terram novam» (2 Pe 3,13).Cf Apc 21,1. Illa erit definitiva effectio consilii Dei: «recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra» (Eph 1,10).
[1044]
In hoc universo mundo novo,Cf Apc 21,5. in Ierusalem caelesti, Deus mansionem Suam inter homines habebit. «Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt» (Apc 21,4).Cf Apc 21,27.
[1045]
Pro homine, haec consummatio effectio erit ultima unitatis generis humani a Deo volitae inde a creatione et cuius Ecclesia peregrinans erat «veluti sacramentum».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5. Qui Christo fuerint uniti, redemptorum efformabunt communitatem, Dei «Civitatem sanctam» (Apc 21,2), «sponsam uxorem Agni» (Apc 21,9). Haec non amplius a peccato erit vulnerata, a sordibus,Cf Apc 21,27. a sui ipsius amore, quae communitatem terrestrem hominum destruunt vel vulnerant. Visio beatifica in qua Deus electis modo inexhaustibili aperietur, perennis erit fons beatitudinis, pacis et mutuae communionis.
[1046]
Relate ad mundum universum, Revelatio profundam communitatem destinationis affirmat mundi materialis et hominis:
« Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat [...] in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis [...]. Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus [...] exspectantes redemptionem corporis nostri » (Rom 8,19-23).
[1047]
Universus mundus visibilis destinatur igitur et ipse ut transformetur: «Oportet ergo et ipsam conditionem redintegratam ad pristinum sine prohibitione servire iustis»,Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 32, 1: SC 153, 398 (PG 7, 1210). participantem eorum glorificationis in Iesu Christo resuscitato.
[1048]
«Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus, nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata, sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat, et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit et superabit».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS 58 (1966) 1056-1057.
[1049]
«Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS 58 (1966) 1057.
[1050]
«Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS 58 (1966) 1057; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6. Tunc Deus erit «omnia in omnibus» (1 Cor 15,28), in vita aeterna:
« Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt ».Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 18, 29: Opera, v. 2, ed. J. Rupp (Monaci 1870) p. 332 (PG 33, 1049).