カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1066-1068

[1066]
Ecclesia, in Symbolo fidei, mysterium profitetur Sanctissimae Trinitatis et «mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum Eius» (Eph 1,9) super totam creationem: Pater «mysterium voluntatis Suae» adimplet Filium Suum dilectum Suumque Spiritum Sanctum pro salute mundi donans et pro Sui Nominis gloria. Tale est mysterium ChristiCf Eph 3,4. revelatum et peractum in historia secundum consilium, «dispositionem» sapienter ordinatam quae a sancto Paulo «dispensatio [oeconomia] mysterii» (Eph 3,9) appellatur et a traditione patristica «Oeconomia Verbi incarnati» vel «Oeconomia salutis» appellabitur.
[1067]
«Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis Paschale mysterium, quo "mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit". Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS 56 (1964) 99. Hac de causa, Ecclesia in liturgia praecipue mysterium celebrat Paschale per quod Christus opus nostrae salutis adimplevit.
[1068]
Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia annuntiat et celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur:
« Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur", summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam ».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS 56 (1964) 97-98.