カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1069-1070

[1069]
Verbum «liturgia» originaliter «opus publicum», «in nomine populi pro populo servitium» significat. In traditione christiana significare vult, Dei populum «opus Dei»4 participare. Christus, Redemptor noster et Summus Sacerdos, per liturgiam, in Ecclesia Sua, cum ipsa et per ipsam, opus prosequitur nostrae Redemptionis.
[1070]
Verbum «liturgia» in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum divini cultus celebrationem,5 sed etiam Evangelii nuntium6 et caritatem in actu.7 In omnibus his adiunctis agitur de Dei et hominum servitio. Ecclesia in celebratione liturgica est serva, ad imaginem Domini sui, unius «Liturgi»,8 Eius participans sacerdotium (cultum) propheticum (nuntium) et regale (caritatis servitium):
« Merito igitur liturgia habetur veluti Iesu Christi sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi corpore, Capite nempe Eiusque membris, integer cultus publicus exercetur. Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi Sacerdotis Eiusque corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat ».9