カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1074-1075

[1074]
«Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat».13 Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. «Catechesis suapte natura cum omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem».14
[1075]
Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est mistagogia), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a «sacramentis» ad «mysteria». Talis catechesis ad competentiam pertinet catechismorum localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult,15 id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad liturgiam tamquam mysterium et celebrationem attinens (sectio prima), deinde septem sacramenta et sacramentalia (sectio secunda).