カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1077-1083

[1077]
«Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae, in laudem gloriae gratiae Suae, in qua gratificavit nos in Dilecto» (Eph 1,3-6).
[1078]
Benedictio actio est divina quae vitam donat et cuius Pater est fons. Eius benedictio est simul verbum et donum (bene-dictio, eu-logia). Haec locutio homini applicata adorationem et redditionem Creatori eius significabit in gratiarum actione.
[1079]
Inde ab initio usque ad temporum consummationem, totum Dei opus benedictio est. Inde a primae creationis liturgico poëmate usque ad caelestis Ierusalem cantica, inspirati auctores consilium annuntiant salutis tamquam immensam benedictionem divinam.
[1080]
Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis peccato propter quod terra est «maledicta». Sed inde ab Abraham, benedictio divina penetrat hominum historiam quae mortem versus ibat, ut illam faceret vitam versus, ad eius fontem, ascendere: per fidem «patris credentium» qui benedictionem accipit, salutis historia inauguratur.
[1081]
Benedictiones divinae in mirabilibus et salvificis manifestantur eventibus: tales sunt nativitas Isaac, exitus de Aegypto (Pascha et Exodus), donum Terrae promissae, electio David, Dei praesentia in Templo, exilium purificans et reditus «parvi residui». Lex, Prophetae et Psalmi qui populi electi intexunt liturgiam, has divinas simul commemorant benedictiones illisque cum laudis et gratiarum actionis respondent benedictionibus.
[1082]
In Ecclesiae liturgia, benedictio divina plene revelatur et communicatur: Pater tamquam fons et finis omnium benedictionum creationis et salutis agnoscitur et adoratur; in Verbo Suo, pro nobis incarnato, mortuo et resuscitato, nos Suis cumulat benedictionibus, et per Illum in corda nostra donum effundit quod omnia continet dona: Spiritum Sanctum.
[1083]
Duplex tunc intelligitur liturgiae christianae ratio tamquam responsionis fidei et amoris «benedictionibus spiritualibus» quibus Pater nos gratificavit. Ex altera parte, Ecclesia, suo Domino unita et sub Spiritus Sancti actione,Cf Lc 10,21. Patri benedicit «super inenarrabili dono Eius» (2 Cor 9,15), per adorationem, laudem et gratiarum actionem. Ex altera vero, et usque ad consilii Dei consummationem, Ecclesia Patri «oblationem suorum propriorum donorum» offerre non desinit Eumque precari ut Spiritum Sanctum super hanc mittat oblationem, super semetipsam, super fideles et super totum mundum, ut, per communionem in morte et resurrectione Christi-Sacerdotis et per virtutem Spiritus, hae divinae benedictiones fructus ferant vitae «in laudem gloriae gratiae Suae» (Eph 1,6).