カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 109-119

[109]
In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus Suis verbis reapse nobis manifestare voluit.100
[110]
Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, «generum litterariorum» illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi et narrandi qui tunc temporis erant in usu. «Aliter enim atque aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et exprimitur».101
[111]
Sed quia sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo Scriptura «littera mortua» permaneret: «Sacra Scriptura Eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda [est] et interpretanda».102
Concilium Vaticanum II criteria tria indicat ad Scripturae interpretationem secundum Spiritum qui illam inspiravit:103
[112]
1. Magnam praestare attentionem «ad contentum et unitatem totius Scripturae». Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus centrum est et post Suum Pascha apertum cor.104
« Per cor105 Christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura: sed aperta est post passionem quia eam iam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae ».106
[113]
2. Scripturam deinde legere «ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis». Secundum Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae quam in materialibus instrumentis scripta.107 Ecclesia etenim in Traditione sua memoriam Verbi Dei fert viventem, eique Spiritus Sanctus spiritualem Scripturae praebet interpretationem («...secundum spiritalem sensum, quem Spiritus donat Ecclesiae»).108
[114]
3. Analogiae fidei109 attente habere rationem. Per «analogiam fidei» cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum Revelationis propositum.
[115]
Secundum veterem traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus: sensus litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in Ecclesia omnes eius praestat divitias.
[116]
Sensus litteralis. Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat regulas. «Omnes [sacrae Scripturae] sensus fundentur super unum, scilicet litteralem».110
[117]
Sensus spiritualis. Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt.
1. Sensus allegoricus. Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, eorum significationem in Christo agnoscentes; sic transitus per Mare Rubrum signum victoriae est Christi et proinde Baptismi;111
2. Sensus moralis. Eventus in Scriptura narrati nos ducere debent ad iuste agendum. Ipsi scripti sunt «ad correptionem nostram» (1 Cor 10,11);112
[118]
Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent sensus in synthesin colligit:
« Littera gesta docet, quid credas allegoria,
moralis quid agas, quo tendas anagogia ».114
[119]
«Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae Verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio».115
« Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas ».116