[1091]
典礼の中で、聖霊は神の民の信仰の教導者、新約の諸秘跡という「神の傑作」の作者です。教会における聖霊の望みとわざは、わたしたちが復活したキリストのいのちを生きることにほかなりません。聖霊が自ら呼び起こした信仰の応答をわたしたちのうちに見いだされるとき、真の協力が実現されます。この協力によって、典礼は聖霊と教会との共同のわざとなります。
Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi Dei, artifex «operum capitalium Dei» quae Novi Testamenti sunt sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex Christi resuscitati vivamus vita. Cum in nobis fidei invenit responsum quod Ipse suscitavit, vera fit cooperatio. Propter hanc liturgia opus fit commune Spiritus Sancti et Ecclesiae.
[1092]
キリストの神秘の秘跡による分配の中で、聖霊は救いの営みの他のときと同じようなしかたで働かれます。すなわち、教会をキリストとの出会いに備え、信じる会衆にキリストを思い起こさせ、ご自分の変化させる力によってキリストの神秘を現在化させ、最後には、交わりの霊として、教会をキリストのいのちと使命とに結びつけます。
In hac sacramentali dispensatione mysterii Christi, Spiritus Sanctus operatur eodem modo ac aliis temporibus Oeconomiae salutis: Ipse Ecclesiam praeparat ut Domino occurrat suo; fidei congregationis Christum commemorat et manifestat; praesens et actuale Christi facit mysterium per Suam transformantem virtutem; Spiritus denique communionis Ecclesiam vitae et missioni coniungit Christi.
[1093]
聖霊は、秘跡による救いの営みの中で、旧約の予型を成就します。キリストの教会は「イスラエルの民の歴史と旧約を通してくしくも準備され」『教会憲章』,第2項。ましたので、教会の典礼は、以下のような旧約の礼拝形式を、かけがえのない一つの構成要素として維持しています。
⸺とくに、旧約聖書の朗読。
⸺詩編の祈り。
⸺もっとも大切にしているのが、キリストの神秘のうちに実現した救いの出来事と象徴的なことがら(約束と契約、エジプト脱出と過越、王国と神殿、バビロニア捕囚と帰国)の記念。
Spiritus Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet
Veteris Foederis. Propterea quod Ecclesia Christi erat «in historia populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata»,
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 6. Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem atque non substituendam, elementa conservat cultus Veteris Foederis, ea sua faciens:
— praecipue lectionem Veteris Testamenti;
— psalmorum orationem;
— et maxime memoriam eventuum salutarium et realitatum significantium quae suam in mysterio Christi invenerunt adimpletionem (Promissionis et Foederis, Exodus et Paschatis, Regni et Templi, Exilii et Reditus).
[1094]
以上のように、旧約と新約とを結び合わせながら第2バチカン公会議『神の啓示に関する教義憲章』,第14項〜第16項(Dei Verbum)参照。、キリストご自身のカテケージスルカ24・13-49参照。、そして使徒たちや教父たちのカテケージスが行われています。旧約聖書の文字に隠されていたキリストの神秘を明るみに出す形式のこうしたカテケージスは、「予型論的カテケージス」と呼ばれています。それは、旧約の出来事、ことばと象徴の中でキリストを告げていた「前表(予型)」に基づいて、キリストの新しさを示すからです。このように、キリストを基にして、真理の霊によって読みなおすとき、前表(予型)の意味が明らかにされます2コリント3・14-16参照。。たとえば、ノアの洪水は洗礼による救いの前表であり1ペトロ3・21参照。、雲と紅海の横断もまた、同様です。岩からわき出る水はキリストの霊的たまものの前表でしたし1コリント10・1-6参照。、砂漠のマナは「天からのまことのパン」(ヨハネ6∙32)である聖体の前表でした。
Super hanc utriusque Testamenti harmoniam,Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14-16: AAS 58 (1966) 824-825. catechesis Paschalis Domini ordinatur,Cf Lc 24,13-49. deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea «typologica» appellatur quia novitatem Christi revelat inde a «figuris» (tipos) quae Illum in primi Foederis factis, verbis et symbolis annuntiabant. Per hanc in Spiritu veritatis inde a Christo novam lectionem, revelantur figurae.Cf 2 Cor 3,14-16. Sic diluvium et Arca Noe salutem praefigurabant per Baptismum,Cf 1 Pe 3,21. pari modo nubes et Maris Rubri transitus, atque aqua de petra figura erat spiritualium Christi donorum;Cf 1 Cor 10,1-6. manna deserti Eucharistiam, «Panem de caelo verum» (Io 6,32), praefigurabat.
[1095]
以上の理由で、教会は、とくに待降節と四旬節、わけても復活徹夜祭で、救いの歴史のすべての重大な出来事を典礼の「今日」という場に立って読み直し、追体験します。しかし、それが実際に効果あるものとなるためには、教会の典礼が表現し体験させている救いの営みを「霊的に」理解できるように、カテケージスを通して信者を助けることが必要です。
Hac de causa, Ecclesia, praesertim temporibus Adventus, Quadragesimae et maxime nocte Paschatis, omnes hos magnos historiae salutis eventus in «hodie» suae liturgiae iterum legit iterumque vivit. Sed hoc etiam exigit ut catechesis fideles adiuvet ad se huic intelligentiae «spirituali» Oeconomiae salutis aperiendos, qualem liturgia Ecclesiae manifestat facitque vivere.
[1096]
ユダヤ教典礼とキリスト教典礼。今日でもなおユダヤ教徒が大切にしている彼らの信仰と宗教生活とをよく知ることは、キリスト教典礼のある部分のよりよい理解に役立ちます。ユダヤ教徒にとってもキリスト教徒にとっても、聖書はそれぞれの典礼の本質的部分です。神のことばを宣言し、このことばに応答し、賛美の祈りと生者・死者のための取り次ぎの祈りとをささげ、神のあわれみに訴えるため、聖書が用いられます。ことばの典礼は、その本来の構造としてはユダヤ教の祈りを起源としています。時課の祈り(聖務日課)や他の典礼文、さらに、「主の祈り」をはじめとするわたしたちのもっとも大切な祈りの形体もが、ユダヤ教の祈りと類似しています。感謝の祭儀の奉献文もまた、ユダヤ教伝承の形式に着想を得ています。ユダヤ教典礼とキリスト教典礼との関係、また両者の内容の相違は、とくに過越祭のような典礼暦上の大祝日に顕著に表れます。キリスト教徒とユダヤ教徒は過越祭を祝いますが、ユダヤ教徒は将来に向かう歴史的出来事としての過越を祝い、キリスト教徒はキリストの死と復活とによって成就された過越を、その決定的完成を将来に向けて待望しながら祝うのです。
Liturgia Iudaica et liturgia christiana. Melior cognitio fidei et vitae religiosae populi Iudaici, sicut adhuc hodie in professione exprimuntur et in vitam ducuntur, ad quasdam liturgiae christianae rationes melius intelligendas potest adiuvare. Pro Iudaeis et pro christianis, sacra Scriptura pars est essentialis liturgiarum ipsorum: pro proclamatione Verbi Dei, responsione ad hoc Verbum, oratione laudis et intercessionis pro vivis et defunctis, recursu ad misericordiam divinam. Verbi liturgia, in sua propria structura, a liturgia Iudaica originem invenit suam. Oratio Horarum et alii textus et formularia liturgica parallelos habent suos, sicut etiam ipsae formulae nostrarum maxime venerabilium orationum, qualis est «Pater noster». Preces eucharisticae etiam in exemplaribus traditionis Iudaicae inspirantur. Relatio inter liturgiam Iudaicam et liturgiam christianam, sed etiam differentia contentuum earum, peculiariter visibiles sunt in magnis festivitatibus anni liturgici, sicut in Paschate. Christiani et Iudaei Pascha celebrant: Pascha historiae versus futurum tendens apud Iudaeos; Pascha adimpletum in Christi morte et resurrectione apud christianos, licet semper in consummationis definitivae exspectatione.
[1097]
新約の典礼では、すべての典礼行為、とくに感謝の祭儀や諸秘跡の挙行が、キリストと教会との出会いの場となっています。典礼集会は、神の子らをキリストの唯一のからだを集める「聖霊の交わり」によって一つに結ばれます。この交わりは人間的、人種的、文化的および社会的近縁関係を超越するものです。
In Novi Foederis liturgia, omnis actio liturgica, speciatim celebratio Eucharistiae et sacramentorum, occursus est inter Christum et Ecclesiam. Liturgica congregatio suam habet unitatem ex «communione Spiritus Sancti» qui filios Dei coniungit in unum Christi corpus. Illa affinitates superat humanas, gentilitias, culturales et sociales.
[1098]
集会はキリストとの出会いに自らを準備し、準備のできた民とならなければなりませんルカ1・17参照。。この心の準備は聖霊と会衆、とくに奉仕者たちとの共同のわざです。聖霊の恵みが目覚めさせようとしているものは、信仰、回心、御父のみ旨への従順です。これらの心構えは、典礼の中で与えられるその他の恵みを受ける前提であり、典礼から生じるはずの新しいいのちの実の前提でもあります。
Congregatio se debet praeparare ut Domino occurrat suo, ut sit plebs perfecte parata.Cf Lc 1,17. Haec cordium praeparatio commune est opus Spiritus Sancti et congregationis, praesertim ministrorum eius. Gratia Spiritus Sancti fidem suscitare conatur, conversionem cordis et voluntati Patris adhaesionem. Hae dispositiones praesupponuntur pro acceptione aliarum gratiarum quae in ipsa offeruntur celebratione et pro vitae novae fructibus ad quos deinde producendos celebratio destinatur.
[1099]
聖霊と教会とは協力して、典礼の中にキリストとその救いのわざとを表します。第一義的にはエウカリスチアでの、類比的にはその他の諸秘跡での典礼は、救いの神秘の記念祭です。聖霊は教会の生きた記念(過越の出来事を生き生きと想起させてくださるかた)ですヨハネ14・26参照。。
Spiritus et Ecclesia cooperantur ut Christus Eiusque opus salutis manifestentur in liturgia. Praecipue in Eucharistia et analogice in ceteris sacramentis, liturgia Memoriale est mysterii salutis. Spiritus Sanctus vivens Ecclesiae est memoria.Cf Io 14,26.
[1100]
神のことば。聖霊はまず典礼集会において神のことばにいのちを与えて、救いの出来事の意味を想起させてくださいます。神のことばが告知されるのは、それを受け入れて生きるためです。
「典礼行事にとって、聖書はもっとも重要なものです。聖書から朗読が行われ、これが説教によって説明されます。聖書から詩編が歌われ、聖書の息吹と感動から典礼の祈りや祈願や聖歌がわき出たのであり、また聖書から行為のしるしはその意義を受けるのです」『典礼憲章』,第24項。。
Verbum Dei. Spiritus Sanctus imprimis congregationi commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci:
« Maximum est sacrae Scripturae momentum in liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt ».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 24: AAS 56 (1964) 106-107.
[1101]
聖霊は朗読者と会衆に、それぞれの心のあり方に従って神のことばを霊的に理解させます。聖霊は典礼を形づくることばと行為と象徴とを通して、信者と役務者たちを御父のことばであり姿であるキリストとの生きた交わりに導き入れ、こうして一同は、典礼の中で聞き、観想し、行っていることの意味を、それぞれの生活のうちに具現することができるようになります。
Spiritus Sanctus intelligentiam Verbi Dei spiritualem legentibus praebet et audientibus, secundum cordium eorum dispositiones. Per verba, actiones et symbola quae celebrationis tramam efformant, fideles et ministros in relatione viventi ponit cum Christo, Verbo et Imagine Patris, ut illi possint facere ut in eorum vitas sensus rerum transeat quae in celebratione audiunt, contemplantur et agunt.
[1102]
「救いのことばによって……信者の心に信仰を養うのです。そしてこの信仰によって信者の集まりが始まり、また育つのです」第2バチカン公会議『司祭の役務と生活に関する教令』,第4項(Presbyterorum ordinis)。。神のことばの告知は教えることにとどまらず、神とその民との契約を目指す同意と誓約としての信仰の応答を求めます。また、聖霊こそ信仰の恵みを与え、これを強め、共同体の中で成長させます。典礼集会は何よりも、信仰の交わりなのです。
«Verbo [...] salutari [...] in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium incipit et crescit».Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS 58 (1966) 996. Verbi Dei annuntiatio in quadam instructione non sistit: responsum fidei postulat, tamquam consensum et obligationem, in ordine ad Foedus inter Deum Eiusque populum. Spiritus Sanctus etiam gratiam praebet fidei, eam roborat et crescere facit in communitate. Liturgica congregatio est imprimis communio in fide.
[1103]
アナムネシス(Ἀνάμνησις記念)。典礼祭儀は人類の歴史の中に介入された神の救いのわざをいつも反映します。「啓示の経給は互いに関連したわざとことばをもってなされ、……ことばはわざを表示し、その中に含まれている神秘を明らかにします」『神の啓示に関する教義憲章』,第2項。。ことばの典礼で、聖霊は会衆に、キリストがわたしたちのために行われたすべてのことを「想起させます」。諸教会のそれぞれの典礼行為とさまざまな伝統的祭儀に応じて、典礼は、程度の差こそあれ、アナムネシスの中で神の偉大なわざを「思い出させます」。こうして、教会の記憶を目覚めさせる聖霊は、そこで感謝と賛美(ドクソロギア Δοξολογία)を行うようにも仕向けてくれるのです。
Anamnesis. Celebratio liturgica semper ad interventus Dei salvificos in historia refertur. «Revelationis Oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut [...] verba [...] opera proclament et mysterium in eis contentum elucident».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818. In liturgia verbi, Spiritus Sanctus congregationi «revocat in memoriam» quidquid Christus pro nobis fecit. Secundum actionum liturgicarum naturam et traditiones Ecclesiarum rituales, celebratio «memoriam facit» mirabilium Dei in Anamnesi plus minusve explicata. Spiritus Sanctus, qui sic memoriam suscitat Ecclesiae, excitat etiam gratiarum actionem et laudem (doxologia).
[1104]
キリスト教典礼は、わたしたちの救いの出来事を単に思い出させるだけではなく、これを現在化します。キリストの過越の神秘は祝われますが、繰り返されるのではありません。繰り返されるのは祭儀です。祭儀が繰り返されるたびに、そこに聖霊が注がれ、聖霊が一回限りの神秘を現在化してくれるのです。
Liturgia christiana non solum commemorat eventus qui nos salvaverunt, sed eos actuales reddit, praesentes efficit. Paschale Christi mysterium celebratur, non iteratur; celebrationes iterantur; in unaquaque ex illis effusio supervenit Spiritus Sancti qui unicum mysterium reddit actuale.
[1105]
エピクレシス(Ἐπίκλησις「その上に呼び求めること」)といわれる祈りは、供え物がキリストのからだと血になり、それを拝領する信者が神への生きた供え物となるために、聖とする霊を遣わしてくださるように御父に願う司祭の祈りです。
Epíclesis («invocatio-super») est intercessio in qua sacerdos Patrem supplicat Spiritum mittere Sanctificatorem, ut oblationes corpus et sanguis fiant Christi et fideles ea recipientes fiant et ipsi vivens Deo oblatio.
[1106]
エピクレシスは、アナムネシスと同様に、各秘跡の祭儀、とくにエウカリスチア(感謝の祭儀)の核心を成すものです。
「あなたは、どうしてパンがキリストのからだ、また……ぶどう酒がキリストの血となるのかと質問するのですか。わたしがあなたに答えます。聖霊がくだり、すべてのことば、すべての考えを超えることを成し遂げられるのです。……あなたはそれが聖霊によって行われると聞いただけで満足しなさい。それは、聖霊によって、おとめマリアを通して主自らご自分のうちに肉体をとられたのと同じことなのです」ダマスコの聖ヨハネ『信仰の解明』 (S. Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 86 [De fide orthodoxa, 4, 13] : PTS 12, 194-195 [PG 94, 1141. 1145])。。
Epiclesis est, cum Anamnesi, in corde uniuscuiusque celebrationis sacramentalis, modo magis particulari Eucharistiae:
« Et quaeris quomodo panis fit corpus Christi, ac vinum [...] sanguis Christi? Ego vero tibi repono Spiritum Sanctum supervenire, et ea facere, quae sermonem conceptumque omnem procul exsuperant. [...] Sat tibi sit audire, hoc fieri per Spiritum Sanctum; quemadmodum et ex sancta Dei Genitrice per Spiritum Sanctum Dominus Sibimet et in Seipso carnem sumpsit ».Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 86 [De fide orthodoxa, 4, 13]: PTS 12, 194-195 (PG 94, 1141. 1145).
[1107]
典礼において変化を行う聖霊の力は、み国の到来と救いの神秘の完成を早めます。聖霊はわたしたちに、待望と希望のうちに聖三位との完全な交わりを実際に先取りさせてくださいます。教会のエピクレシスを聞き入れられる御父から遣わされた聖霊は、ご自分を受け入れる者たちにいのちを与え、すでに今から、彼らにとってみ国を受け継ぐ「保証」エフェソ1・14、2コリント1・22参照。となられます。
Virtus transformans Spiritus Sancti in liturgia Adventum Regni properat et consummationem mysterii salutis. In exspectatione et in spe Ipse nos communionem plenam Sanctissimae Trinitatis realiter facit anticipare. Spiritus, missus a Patre qui Epiclesim exaudit Ecclesiae, illis vitam praebet qui Eum accipiunt et iam nunc est pro illis illorum hereditatis «arrabo».Cf Eph 1,14; 2 Cor 1,22.
[1108]
すべての典礼行為における聖霊の使命は、わたしたちをキリストとの交わりに導き、そのからだを形づくることです。聖霊は、枝に実を結ぶ御父のぶどうの木の樹液のようなものですヨハネ15・1-17、ガラテヤ5・22参照。。典礼の中では、聖霊と教会との間にもっとも緊密な協力が実現されます。交わりの霊としての聖霊が教会のうちにいつまでもとどまっておられるので、教会は四散した神の子らを集める神的交わりの大いなる秘跡なのです。典礼における霊の働きの成果は、聖三位ならびに兄弟たちとの交わりと切り離せないものです1ヨハネ1・3-7参照。。
Finis missionis Spiritus Sancti in omni actione liturgica est ut in communione simus cum Christo ad corpus Eius efformandum. Spiritus Sanctus est quasi succus vitis Patris qui in palmitibus suum fert fructum.Cf Io 15,1-17; Gal 5,22. In liturgia, cooperatio intima Spiritus et Ecclesiae deducitur in rem. Ipse, Spiritus communionis, in Ecclesia permanet indefectibiliter, et hac de causa Ecclesia magnum est communionis divinae sacramentum quod filios Dei congregat dispersos. Fructus Spiritus in liturgia est inseparabiliter communio cum Sanctissima Trinitate et communio fraterna.Cf 1 Io 1,3-7.
[1109]
エピクレシスはまた、会衆が実際にキリストの神秘に完全にあずかることを求める祈りでもあります。「主イエス・キリストの恵み、神の愛、聖霊の交わり」(二コリント13∙13)はつねにわたしたちとともにあって、感謝の祭儀が終わった後も実をもたらすものでなければなりません。したがって、教会は聖霊を派遣してくださるように御父に祈ります。それは、聖霊が信者をキリストの姿に霊的に変容させることによって、信者の生活を神への生きた供え物とし、信者を教会の一致に心掛けさせ、またあかしと愛の奉仕とによってキリストの使命にあずからせてくださるためです。
Epiclesis est etiam oratio pro pleno effectu communionis congregationis in Christi mysterio. «Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus» (2 Cor 13,13) nobiscum semper debent permanere fructusque ferre ultra eucharisticam celebrationem. Ecclesia igitur Patrem orat ut Spiritum Sanctum mittat qui ex fidelium vita oblationem Deo efficiat viventem per spiritualem transformationem ad imaginem Christi, sollicitudinem de unitate Ecclesiae et participationem in missione eius per testimonium et caritatis servitium.