カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1108-1109

[1108]
Finis missionis Spiritus Sancti in omni actione liturgica est ut in communione simus cum Christo ad corpus Eius efformandum. Spiritus Sanctus est quasi succus vitis Patris qui in palmitibus suum fert fructum.Cf Io 15,1-17; Gal 5,22. In liturgia, cooperatio intima Spiritus et Ecclesiae deducitur in rem. Ipse, Spiritus communionis, in Ecclesia permanet indefectibiliter, et hac de causa Ecclesia magnum est communionis divinae sacramentum quod filios Dei congregat dispersos. Fructus Spiritus in liturgia est inseparabiliter communio cum Sanctissima Trinitate et communio fraterna.Cf 1 Io 1,3-7.
[1109]
Epiclesis est etiam oratio pro pleno effectu communionis congregationis in Christi mysterio. «Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus» (2 Cor 13,13) nobiscum semper debent permanere fructusque ferre ultra eucharisticam celebrationem. Ecclesia igitur Patrem orat ut Spiritum Sanctum mittat qui ex fidelium vita oblationem Deo efficiat viventem per spiritualem transformationem ad imaginem Christi, sollicitudinem de unitate Ecclesiae et participationem in missione eius per testimonium et caritatis servitium.