カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1110-1112

[1110]
In Ecclesiae liturgia, Deus Pater benedicitur et adoratur tamquam fons omnium benedictionum creationis et salutis, quibus Ipse nobis in Filio benedixit Suo, ad nobis Spiritum adoptionis filialis donandum.
[1111]
Christi opus in liturgia est sacramentale quia Eius mysterium salutis per virtutem Spiritus Sancti Eius efficitur praesens; quia Eius corpus, quod est Ecclesia, veluti sacramentum (signum et instrumentum) est per quod Spiritus Sanctus mysterium salutis dispensat; quia Ecclesia peregrinans, per suas actiones liturgicas, iam praegustando, liturgiam participat caelestem.
[1112]
Spiritus Sancti missio in Ecclesiae liturgia est congregationem praeparare ut Christo occurrat; fidei congregationis Christum commemorare et praesentare; per Suam transformantem virtutem opus salvificum Christi praesens reddere et actuale atque efficere ut donum communionis in Ecclesia ferat fructus.