カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1113-1134

[1113]
Tota vita liturgica Ecclesiae circa Sacrificium eucharisticum et sacramenta vertit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 6: AAS 56 (1964) 100. In Ecclesia septem sunt sacramenta: Baptismus, Confirmatio seu Chrismatio, Eucharistia, Paenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium.Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 860; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1310; Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS 1601. In hoc articulo agitur de eo quod septem Ecclesiae sacramentis ratione doctrinali commune est. Id quod ratione celebrationis est commune, in capite secundo exponetur, et quod proprium unicuique est eorum, obiectum erit secundae sectionis.
[1114]
«Sanctarum Scripturarum doctrinae, apostolicis Traditionibus [...] et Patrum consensui inhaerendo»,Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Prooemium: DS 1600. profitemur «sacramenta novae Legis [...] fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta».Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS 1601.
[1115]
Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent adimpleta. Mysteria vitae Christi fundamenta sunt illius quod Christus deinceps per Ecclesiae Suae ministros in sacramentis dispensat, quia «quod [...] Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit».Sanctus Leo Magnus, Sermo 74, 2: CCL 138A, 457 (PL 54, 398).
[1116]
«Virtutes quae exeunt» de corpore Christi,Cf Lc 5,17; 6,19; 8,46. semper viventis et vivificantis, actiones Spiritus Sancti in Eius corpore operantis quod est Ecclesia, sacramenta «opera capitalia Dei» sunt in Novo et aeterno Foedere.
[1117]
Ecclesia, per Spiritum qui eam «in omnem veritatem» (Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque «dispensationem» determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix.Cf Mt 13,52; 1 Cor 4,1. Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.
[1118]
Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt «Ecclesiae»: ea sunt «per illam» et «pro illa». Sunt «per Ecclesiam» quia haec sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem operantis. Et sunt «pro Ecclesia», sunt «sacramenta [...] quibus aedificatur Ecclesia»,Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 17: CSEL 402, 625 (PL 41, 779); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 64, a. 2, ad 3: Ed. Leon. 12, 43. quippe quae hominibus, praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius in Tribus Personis, manifestant et communicant.
[1119]
Ecclesia, cum Christo-Capite constituens «unam dumtaxat [...] mysticam personam»,Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35 (1943) 226. in sacramentis operatur tamquam «communitas sacerdotalis» «organice exstructa»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. per Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad liturgiam celebrandam fit aptus; ex altera parte, quidam fideles, sacro Ordine insigniti, «ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.
[1120]
Ministerium ordinatum seu «sacerdotium ministeriale»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14. in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius.Cf Io 20,21-23; Lc 24,47; Mt 28,18-20. Sic ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et, per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum, dixit et fecit.
[1121]
Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu «signum» per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio Christo et Ecclesiae, a Spiritu effecta, indelebilis est,Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609. perpetuo permanet in christiano tamquam dispositio positiva pro gratia, tamquam promissio et cautio protectionis divinae atque tamquam vocatio ad cultum divinum et ad Ecclesiae servitium. Haec igitur sacramenta numquam possunt iterari.
[1122]
Christus Suos Apostolos misit ut praedicent «in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes» (Lc 24,47). «Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (Mt 28,19). Missio baptizandi, missio igitur sacramentalis, in missione evangelizandi implicatur, quia sacramentum a verbo Dei et a fide praeparatur quae huic verbo est assensus:
« Populus Dei primum coadunatur Verbo Dei vivi [...]. Verbi praedicatio requiritur ad ipsum ministerium sacramentorum, quippe quae sint sacramenta fidei, quae de Verbo nascitur et nutritur ».Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS 58 (1966) 995-996.
[1123]
«Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant, exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 59: AAS 56 (1964) 116.
[1124]
Ecclesiae fides fidem praecedit fidelis, qui invitatur ut illi adhaereat. Cum Ecclesia sacramenta celebrat, fidem profitetur ab Apostolis receptam. Inde vetus adagium: «Lex orandi, lex credendi» (vel: «Legem credendi lex statuat supplicandi», secundum Prosperum Aquitanum [saeculo quinto]).Indiculus, c. 8: DS 246 (PL 51, 209). Lex orationis est lex fidei. Ecclesia credit sicut orat. Liturgia elementum est constituens sanctae et vivificae Traditionis.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.
[1125]
Hac de causa, nullus ritus sacramentalis potest ad placitum ministri vel communitatis mutari vel ad eorum variari commodum. Ipsa auctoritas Ecclesiae suprema non potest liturgiam ad placitum commutare suum, sed solummodo in oboedientia fidei et in religiosa mysterii liturgiae observantia.
[1126]
Ceterum, quia sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant, lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui unitatem christianorum intendit restaurare.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91-92; Ibid., 15: AAS 57 (1965) 101-102.
[1127]
Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 5: DS 1605; Ibid., canon 6: DS 1606. Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet quam sacramentum significat. Pater orationem Ecclesiae Filii Sui semper exaudit, quae, in uniuscuiusque sacramenti Epiclesi, suam fidem exprimit in virtutem Spiritus. Sicut ignis transformat in se quidquid tangit, Spiritus Sanctus in vitam transformat divinam id quod Eius virtuti submittitur.
[1128]
Hic est sensus affirmationis Ecclesiae:Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 8: DS 1608. sacramenta agunt ex opere operato (seu «ex ipso facto quod actio adimpleta est»), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: «non [...] sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per virtutem Dei».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 68, a. 8, c.: Ed. Leon. 12, 100. Eo ipso quod sacramentum secundum intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri. Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent illius qui ea recipit.
[1129]
Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 4a, Canones de sacramentis in genere, canon 8: DS 1604. «Gratia sacramentalis» est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat illos qui Eum recipiunt Filio Dei ipsos conformans. Vitae sacramentalis fructus est, ut Spiritus adoptionis fideles deificet,Cf 2 Pe 1,4. eos modo vitali cum Filio unico, Salvatore, coniungens.
[1130]
Ecclesia mysterium Domini sui celebrat «donec veniat» (1 Cor 11,26) et «sit Deus omnia in omnibus» (1 Cor 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum trahitur finem per gemitum Spiritus in Ecclesia: «Marana tha!» (1 Cor 16,22). Sic liturgia desiderium participat Iesu: «Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, [...] donec impleatur in Regno Dei» (Lc 22,15-16). In Christi sacramentis, Ecclesia iam recipit arrabonem Eius hereditatis, iam vitam participat aeternam, licet exspectans «beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi» (Tit 2,13). «Et Spiritus et Sponsa dicunt: "Veni!" [...] Veni, Domine Iesu!» (Apc 22,17.20).
Sanctus Thomas ita diversas signi sacramentalis rationes compendiat: « Sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 60, a. 3, c.: Ed. Leon. 12,6.
[1131]
Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum ferunt in illis qui ea cum requisitis recipiunt dispositionibus.
[1132]
Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum ordinatorum exstructa.
[1133]
Spiritus Sanctus ad sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et exprimunt.
[1134]
Vitae sacramentalis fructus est simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro Ecclesia est augmentum in caritate et in eius missione testimonii.