カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1114-1116

[1114]
«Sanctarum Scripturarum doctrinae, apostolicis Traditionibus [...] et Patrum consensui inhaerendo»,41 profitemur «sacramenta novae Legis [...] fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta».42
[1115]
Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent adimpleta. Mysteria vitae Christi fundamenta sunt illius quod Christus deinceps per Ecclesiae Suae ministros in sacramentis dispensat, quia «quod [...] Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit».43
[1116]
«Virtutes quae exeunt» de corpore Christi,44 semper viventis et vivificantis, actiones Spiritus Sancti in Eius corpore operantis quod est Ecclesia, sacramenta «opera capitalia Dei» sunt in Novo et aeterno Foedere.