[1117]
神の神秘の忠実な管理者である教会は、「真理をことごとく悟らせる」(ヨハネ16∙13)ために導かれる聖霊によって、聖書の正典と信仰の教えばかりでなく、キリストから受けたこの宝を徐々に悟り、それがどのように「分配」されるべきかを明らかにしてきました30。このようにして、時代がたつにつれ、教会は典礼祭儀の中にキリストによって制定された厳密な意味での秘跡が七つあるのを認めるようになりました。
Ecclesia, per Spiritum qui eam «in omnem veritatem» (Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque «dispensationem» determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix.45 Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.
[1118]
諸秘跡は、二重の意味で、つまり「教会による」また「教会のための」という意味で、「教会の」秘跡です。「教会による」というのは、教会が、聖霊の派遣を受けてそこで働くキリストのわざの秘跡であるからです。「教会のための」というのは、諸秘跡が「教会をつくる秘跡」であるという意味です31。諸秘跡は、とりわけエウカリスチア(聖体)の秘跡において、愛である三位一体の神の交わりの神秘を人々に示し、分け与えてくれるからです。
Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt «Ecclesiae»: ea sunt «per illam» et «pro illa». Sunt «per Ecclesiam» quia haec sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem operantis. Et sunt «pro Ecclesia», sunt «sacramenta [...] quibus aedificatur Ecclesia»,46 quippe quae hominibus, praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius in Tribus Personis, manifestant et communicant.
[1119]
教会は頭であるキリストと「唯一の神秘的なペルソナ」32を形づくりながら、秘跡の中で「有機的に構成された」「祭司的共同体」33として行動します。洗礼と堅信とによって、祭司的民は典礼を祝うにふさわしいものとなります。他方、ある信者たちは聖なる叙階を受け、「神のことばと恩恵をもって教会を牧するために、キリストの名において立てられるのです」34。
Ecclesia, cum Christo-Capite constituens «unam dumtaxat [...] mysticam personam»,47 in sacramentis operatur tamquam «communitas sacerdotalis» «organice exstructa»:48 per Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad liturgiam celebrandam fit aptus; ex altera parte, quidam fideles, sacro Ordine insigniti, «ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur».49
[1120]
叙階された奉仕職、すなわち「奉仕的祭司職」35は、洗礼による祭司職に奉仕するものです。この奉仕職は、諸秘跡を通して、キリストが聖霊によって教会のために働くことを保証します。御父が人となられた御子にゆだねられた救いの使命は、使徒たちに、また使徒を通してその後継者たちにゆだねられています。後継者たちはイエスの霊を受け、イエスの名によって、イエス自身として行動します36。このように、叙階された奉仕者は、典礼行為を使徒たちが語り行ったことに結びつけ、また、使徒たちを通して、秘跡の源であり土台であるキリストが語られ行われたことに結びつける、秘跡的なきずななのです。
Ministerium ordinatum seu «sacerdotium ministeriale»50 in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius.51 Sic ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et, per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum, dixit et fecit.
[1121]
洗礼、堅信、叙階の三つの秘跡は、恵みのほかに、秘跡的な霊印つまり「しるし」を与えますが、これによって、キリスト者はキリストの祭司職にあずかり、それぞれの身分や役職に従って教会の一部を成すようになります。ひとたび聖霊によってキリストと教会の姿を刻まれたキリスト者は、神の恵みとその保護の約束と保証を受ける資格37、神礼拝と教会奉仕への召命を与えられます。この霊印はいつまでも残り、消えることはありません。したがって、これらの秘跡は生涯に一度しか受けることができません。
Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu «signum» per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio Christo et Ecclesiae, a Spiritu effecta, indelebilis est,52 perpetuo permanet in christiano tamquam dispositio positiva pro gratia, tamquam promissio et cautio protectionis divinae atque tamquam vocatio ad cultum divinum et ad Ecclesiae servitium. Haec igitur sacramenta numquam possunt iterari.