カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1117-1121

[1117]
Ecclesia, per Spiritum qui eam «in omnem veritatem» (Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque «dispensationem» determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix.Cf Mt 13,52; 1 Cor 4,1. Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.
[1118]
Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt «Ecclesiae»: ea sunt «per illam» et «pro illa». Sunt «per Ecclesiam» quia haec sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem operantis. Et sunt «pro Ecclesia», sunt «sacramenta [...] quibus aedificatur Ecclesia»,Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 17: CSEL 402, 625 (PL 41, 779); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 64, a. 2, ad 3: Ed. Leon. 12, 43. quippe quae hominibus, praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius in Tribus Personis, manifestant et communicant.
[1119]
Ecclesia, cum Christo-Capite constituens «unam dumtaxat [...] mysticam personam»,Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35 (1943) 226. in sacramentis operatur tamquam «communitas sacerdotalis» «organice exstructa»:Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. per Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad liturgiam celebrandam fit aptus; ex altera parte, quidam fideles, sacro Ordine insigniti, «ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.
[1120]
Ministerium ordinatum seu «sacerdotium ministeriale»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14. in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius.Cf Io 20,21-23; Lc 24,47; Mt 28,18-20. Sic ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et, per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum, dixit et fecit.
[1121]
Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu «signum» per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio Christo et Ecclesiae, a Spiritu effecta, indelebilis est,Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609. perpetuo permanet in christiano tamquam dispositio positiva pro gratia, tamquam promissio et cautio protectionis divinae atque tamquam vocatio ad cultum divinum et ad Ecclesiae servitium. Haec igitur sacramenta numquam possunt iterari.