カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1127-1129

[1127]
Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant.58 Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet quam sacramentum significat. Pater orationem Ecclesiae Filii Sui semper exaudit, quae, in uniuscuiusque sacramenti Epiclesi, suam fidem exprimit in virtutem Spiritus. Sicut ignis transformat in se quidquid tangit, Spiritus Sanctus in vitam transformat divinam id quod Eius virtuti submittitur.
[1128]
Hic est sensus affirmationis Ecclesiae:59 sacramenta agunt ex opere operato (seu «ex ipso facto quod actio adimpleta est»), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: «non [...] sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per virtutem Dei».60 Eo ipso quod sacramentum secundum intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri. Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent illius qui ea recipit.
[1129]
Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria.61 «Gratia sacramentalis» est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat illos qui Eum recipiunt Filio Dei ipsos conformans. Vitae sacramentalis fructus est, ut Spiritus adoptionis fideles deificet,62 eos modo vitali cum Filio unico, Salvatore, coniungens.