カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1153-1155

[1153]
Celebratio sacramentalis est occursus filiorum Dei cum ipsorum Patre, in Christo et Spiritu Sancto, atque hic occursus exprimitur tamquam dialogus, per actiones et verba. Actiones symbolicae sunt utique iam ipsae dictio quaedam, sed requiritur Verbum Dei et responsionem fidei has comitari et vivificare actiones, ut semen Regni suum ferat fructum in terra bona. Actiones liturgicae id significant quod Verbum Dei exprimit: simul gratuitum Dei inceptum et responsionem fidei populi Eius.
[1154]
Verbi liturgia pars est integralis celebrationum sacramentalium. Ut fidem fidelium nutriant, signa Verbi Dei debent magni fieri: liber Verbi (lectionarium vel evangeliarium), eius veneratio (processio, incensum, lumen), locus eius annuntiationis (ambo), eius audibilis et intelligibilis lectio, homilia ministri quae eius protrahit proclamationem, congregationis responsiones (acclamationes, meditationis psalmi, litaniae, Professio fidei).
[1155]
Liturgicum verbum atque liturgica actio, inseparabilia quatenus signa et doctrina, inseparabilia etiam sunt quatenus efficientia id quod significant. Spiritus Sanctus non solum Verbi Dei praebet intelligentiam, fidem suscitans: Ipse per sacramenta etiam «mirabilia» Dei efficit a Verbo annuntiata: opus Patris a Filio dilecto peractum praesens reddit et communicat.