カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1159-1162

[1159]
Sacra imago, liturgica icon, Christum praecipue repraesentat. Ipsa Deum invisibilem et incomprehensibilem nequit repraesentare; Filii Dei Incarnatio novam inauguravit imaginum «oeconomiam»:
« Olim Deus, ut corporis ac figurae expers, imagine nequaquam repraesentabatur. Nunc vero postquam in carne visus est Deus, et cum hominibus conversatus est, qua parte conspiciendum Se praebuit, Dei imaginem efformo. [...] Nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur ».Sanctus Iohannes Damascenus, De sacris imaginibus oratio, 1, 16: PTS 17, 89 et 92 (PG 94, 1245 et 1248).
[1160]
Per imaginem christiana iconographia evangelicum transcribit nuntium, quem sacra Scriptura transmittit per Verbum. Imago et Verbum sese mutuo explanant:
« Ut compendiose fateamur, omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto sancitas nobis traditiones illibate servamus; quarum una est etiam imaginalis picturae formatio, quae historiae evangelicae praedicationis concinit, ad certitudinem verae et non secundum phantasiam Dei Verbi inhumanationis effectae, et ad similem nobis utilitatem commode proficiens. Quae namque se mutuo indicant, indubitanter etiam mutuas habent significationes ».Concilium Nicaenum II (anno 787), Terminus: COD p. 135.
[1161]
Omnia celebrationis liturgicae signa ad Christum referuntur: etiam sacrae imagines sanctae Dei Genetricis et sanctorum. Ipsae revera significant Christum qui in illis glorificatur. Ipsae manifestant «nubem testium» (Heb 12,1) qui in mundi salute participare pergunt et quibus in celebratione sacramentali praecipue coniungimur. Per eorum icones, homo, «ad imaginem Dei» effectus, tandem «ad Eius similitudinem»Cf Rom 8,29; 1 Io 3,2. transfiguratus, nostrae revelatur fidei, atque per easdem etiam angeli, qui et ipsi in Christo sunt recapitulati:
« Sequentes [...] divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae Traditionem Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Dei ac Salvatoris nostri Iesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei Genitricis, honorabiliumque angelorum et omnium sanctorum simul et almorum virorum ».Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS 600.
[1162]
«Imaginum pulchritudo et colores meam stimulant orationem. Aspectum movent picturae flores, atque ad instar prati visum oblectant meum, et Dei gloriam sensim instillant animo».Sanctus Iohannes Damascenus, De sacris imaginibus oratio 1, 47: PTS 17, 151 (PG 94, 1268). Sanctarum iconum contemplatio, simul cum Verbi Dei meditatione et hymnorum liturgicorum cantu, ad signorum celebrationis harmoniam accedit ut mysterium celebratum in cordis imprimatur memoria et deinde in vita nova exprimatur fidelium.