カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1163-1165

[1163]
«Pia Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die quam Dominicam vocavit, memoriam habet resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno solemnitate maxima Paschatis, una cum beata Ipsius passione, frequentat. Totum vero Christi mysterium per anni circulum explicat [...]. Mysteria Redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur».101
[1164]
Populus Dei, iam a Lege mosaica, festivitates cognovit fixas inde a Paschate ad actiones Dei Salvatoris commemorandas mirabiles, ad gratias Ei de illis reddendas, ad earum memoriam servandam et ad novas docendas generationes ut suum modum procedendi eis aptent. Ecclesiae tempore, quod inter Pascha Christi semel pro semper iam impletum et eius consummationem in Regno Dei decurrit, liturgia diebus statutis celebrata plene a mysterii Christi signata est novitate.
[1165]
Cum Ecclesia mysterium celebrat Christi, unum verbum orationem effert eius: «Hodie!», orationem repercutiens quam eius Dominus ipsam docuit,102 et vocationem Spiritus Sancti.103 Hoc Dei viventis «hodie» ad quod ingrediendum vocatur homo, est «Hora» Paschatis Iesu qui omnem transcendit et ducit historiam:
« Vita universis aperta est, et luce perenni omnia plena sunt, atque Oriens orientium universum obtinet: et Ille ante luciferum genitus, immortalis et magnus splendet Christus universis plus quam sol. Ideoque longa et aeterna et inextinguibilis nobis in Ipsum credentibus dies adest candida, Pascha mysticum ».104