カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1166-1167

[1166]
«Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur».105 Dies resurrectionis Christi simul est «prima dies Hebdomadae», memoriale primae diei creationis, et «octava dies» in qua Christus, post Suam magni Sabbati «quietem», Diem inaugurat «quam fecit Dominus» (Ps 118,24), «diem sine vespero».106 «Cena Domini» centrum est eius, quia in ea tota communitas fidelium Domino occurrit resuscitato qui eos ad Suum invitat convivium:107
« Dies Dominica, dies Resurrectionis, dies christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia Dominus in ea victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et nos hoc libentissime confitemur: hodie enim lux mundi orta est, hodie sol iustitiae ortus est, in cuius pennis est sanitas ».108
[1167]
Dominica est per excellentiam dies liturgici conventus, in qua fideles congregantur «ut, Verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint passionis, resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos regeneravit in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis»:109
« Cum ergo meditamur, [Christe,] mirabilia gloriosa et signa prodigiosa quae in hac sancta die Dominica Tuae sanctae et gloriosae Resurrectionis impleta sunt, dicimus: Benedicta est dies Dominica, quia in ea initium fuit creationis, [...] Redemptio mundi, [...] renovatio generis humani [...]. In ea caelum et terra splendent et mundus universus lumine est repletus. Benedicta est dies Dominica, quia in ea portae paradisi sunt apertae ut eum Adam et omnes exclusi ingrediantur sine timore ».110