カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1166-1167

[1166]
«Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126. Dies resurrectionis Christi simul est «prima dies Hebdomadae», memoriale primae diei creationis, et «octava dies» in qua Christus, post Suam magni Sabbati «quietem», Diem inaugurat «quam fecit Dominus» (Ps 118,24), «diem sine vespero».Cf Matutinum in die Paschatis ritus Byzantini, Oda 9, troparium: Pentekostárion (Romae 1884) p. 11. «Cena Domini» centrum est eius, quia in ea tota communitas fidelium Domino occurrit resuscitato qui eos ad Suum invitat convivium:Cf Io 21,12; Lc 24,30.
« Dies Dominica, dies Resurrectionis, dies christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia Dominus in ea victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et nos hoc libentissime confitemur: hodie enim lux mundi orta est, hodie sol iustitiae ortus est, in cuius pennis est sanitas ».Sanctus Hieronymus, In die Dominica Paschae homilia: CCL 78, 550 (PL 30, 218-219).
[1167]
Dominica est per excellentiam dies liturgici conventus, in qua fideles congregantur «ut, Verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint passionis, resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos regeneravit in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis»:Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126.
« Cum ergo meditamur, [Christe,] mirabilia gloriosa et signa prodigiosa quae in hac sancta die Dominica Tuae sanctae et gloriosae Resurrectionis impleta sunt, dicimus: Benedicta est dies Dominica, quia in ea initium fuit creationis, [...] Redemptio mundi, [...] renovatio generis humani [...]. In ea caelum et terra splendent et mundus universus lumine est repletus. Benedicta est dies Dominica, quia in ea portae paradisi sunt apertae ut eum Adam et omnes exclusi ingrediantur sine timore ».Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae Syrorum, v. 6 (Mossul 1886) p. 193b.