[1168]
聖なる過越祭の三日間を出発点として、復活節の新しい時が光源のように典礼暦年全体を照らします。この光源から発する光のおかげで、一年の全体は典礼によって新しい様相を帯びてきます。それは真に、主の恵みの年となります48。救いの営みは時の枠の中で行われていますが、イエスの過越と聖霊の降臨とによってそれが成就されてからは、歴史の終わりが「前もって味わう形で」先取りされ、神の国はわたしたちの時の中に入り込んでいます。
Novum tempus Resurrectionis, inde a Triduo Paschali, tamquam a suo fonte luminis, totum annum liturgicum sua replet claritate. Pedetentim, in alio et alio huius fontis latere, per liturgiam transfiguratur annus. Ipse est revera annus Domini acceptus.111 Oeconomia salutis intra temporis operatur quadrum, sed, inde ab eius adimpletione in Iesu Paschate et in Spiritus Sancti effusione, finis historiae anticipatur «praegustu» et Regnum Dei nostra ingreditur tempora.
[1169]
したがって、復活祭は他の多くの祝日の一つではなくて、「祝日の中の祝日」、「盛儀の中の盛儀」です。エウカリスチアが秘跡中の秘跡(偉大な秘跡)であるのと同様です。聖アタナシオは復活祭を「大主日」49と呼び、東方教会では聖週間が「大週間」と呼ばれています。キリストが死を滅ぼした復活の神秘は、わたしたちの古い時の中に力強く入り込み、万物をキリストに服従させるでしょう。
Hac de causa, Pascha festivitas quaedam inter alias simpliciter non est: ipsa est «Festivitas festivitatum», «Sollemnitas sollemnitatum», sicut Eucharistia sacramentum est sacramentorum (magnum sacramentum). Sanctus Athanasius illud «magnam Dominicam» appellat,112 quemadmodum Hebdomada sancta apud Orientales «Magna Hebdomada» appellatur. Resurrectionis mysterium, in quo Christus mortem abolevit, Sua potenti virtute nostrum vetus penetrat tempus, donec omnia Ei subiiciantur.
[1170]
ニケア公会議(325 年)では、全教会が、キリスト教の過越祭が春分後の満月(ニサンの月の14日)の後の日曜日に祝われることで合意しました。ニサンの月の14日の計算方法の違いのために、西方教会と東方教会とでは復活祭の日は必ずしも同じになるわけではありません。そのため、両教会は現在、主の復活の祝日を再び同日に祝うための合意を目指して努力しています。
In Concilio Nicaeno (anno 325), omnes Ecclesiae consenserunt ut Pascha christianum die celebraretur Dominica quae plenilunium (14 Nisan) post aequinoctium subsequitur vernum. Propter diversas methodos ad diem 14 mensis Nisan calculandum adhibitas, Paschatis dies in Ecclesiis Occidentis et Orientis non semper simul incidit. Quapropter ipsae hodie consensionem quaerunt qua perveniant ad diem resurrectionis Domini communi tempore iterum celebrandam.
[1171]
典礼暦年は、キリストの復活という唯一の神秘を異なる思考法で展開させます。そのことは、わたしたちの救いの始まりを記念し、わたしたちに復活の神秘の初穂を与えるキリストの受肉の神秘を中心に祝われる祝日(主のお告げ、降誕、公現)の周期に関して、とくに当てはまります。
Annus liturgicus est diversarum rationum unius mysterii Paschalis explicatio. Id praesertim valet de cyclo festivitatum circa Incarnationem (de Annuntiatione, Nativitate, Epiphania), quae initium nostrae commemorant salutis et mysterii Paschalis nobis communicant primitias.