カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1172-1173

[1172]
«In hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, sancta Ecclesia beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in qua praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio contemplatur».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS 56 (1964) 125.
[1173]
Cum Ecclesia, in circulo annuo, martyres aliosque sanctos commemorat, «praedicat Paschale mysterium» in illis viris et mulieribus «cum Christo compassis et conglorificatis, et fidelibus exempla eorum proponit, omnes per Christum ad Patrem trahentia, eorumque meritis Dei beneficia impetrat».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 104: AAS 56 (1964) 126; cf Ibid., 108: AAS 56 (1964) 126 et Ibid., 111: AAS 56 (1964) 127.