カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1174-1178

[1174]
Christi mysterium, Eius Incarnatio Eiusque Pascha, quod in Eucharistia, praesertim in congregatione dominicali, celebramus, tempus uniuscuiusque diei penetrat et transfigurat per liturgiae Horarum celebrationem, per «Officium divinum».Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, IV, 83-101: AAS 56 (1984) 121-125. Hoc celebrationis officium apostolicis hortationibus «ad orandum sine intermissione»Cf 1 Thess 5,15; Eph 6,18. fideliter obsequens, «ita est constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 84: AAS 56 (1964) 121. «Orationem publicam Ecclesiae»Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 98: AAS 56 (1964) 124. constituit, in qua fideles (clerici, religiosi et laici) regale exercent baptizatorum sacerdotium. Liturgia Horarum, «forma probata» ab Ecclesia cum celebratur, «vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum Ipsius corpore ad Patrem».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 84: AAS 56 (1964) 121.
[1175]
Liturgia Horarum est destinata ut totius populi Dei fiat oratio. In ea enim Ipse Christus «sacerdotale munus per ipsam Suam Ecclesiam pergit»Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 83: AAS 56 (1964) 121. exercere; unusquisque, secundum suum munus in Ecclesia proprium et vitae suae adiuncta, in ea participat: sacerdotes quia, quatenus ministerio pastorali addicti, vocati sunt ut in oratione et ministerio verbi assidui permaneant;Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 86: AAS 56 (1964) 121; Ibid., 96: AAS 56 (1964) 123; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 998. religiosi et religiosae propter suae vitae consecratae charisma;Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 98: AAS 56 (1964) 124. omnes fideles secundum suam possibilitatem. «Curent animarum Pastores ut Horae praecipuae, praesertim Vesperae, diebus Dominicis et festis sollemnioribus, in ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque solus».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 100: AAS 56 (1964) 124.
[1176]
Liturgiam Horarum celebrare exigit non solum vocem cordi concordare oranti, sed etiam «liturgicam et biblicam praecipue psalmorum institutionem sibi uberiorem»Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 90: AAS 56 (1964) 122. comparare.
[1177]
Hymni et litaniae Orationis Horarum precationem psalmorum in tempus inserunt Ecclesiae, symbolismum exprimentes momenti diei, temporis liturgici vel festivitatis celebratae. Praeterea lectio Verbi Dei in singulis Horis (cum responsoriis vel tropariis quae illam consequuntur) et, quibusdam in Horis, lectiones Patrum et magistrorum spiritualium sensum mysterii celebrati profundius revelant, psalmorum adiuvant intelligentiam et ad orationem praeparant silentiosam. Lectio divina, in qua Verbum Dei legitur et meditatione consideratur ut ipsum efficiatur oratio, in celebratione liturgica sic etiam radicatur.
[1178]
Liturgia Horarum, quae quasi celebrationis eucharisticae est productio, non excludit, sed tamquam complementum postulat diversas populi Dei devotiones, praesertim adorationem et cultum Sanctissimi Sacramenti.