カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1179-1186

[1179]
Cultus Novi Foederis «in Spiritu et veritate» (Io 4,24) loco unico non vinculatur. Tota terra est sancta et filiis hominum concredita. Primaria ratione cum fideles in eodem congregantur loco, sunt «lapides vivi», collecti ut «domus spiritalis» aedificetur (1 Pe 2,5). Corpus Christi resuscitati templum est spirituale, ex quo aquae vivae fluit fons. Christo per Spiritum Sanctum incorporati, «templum Dei vivi» (2 Cor 6,16) ipsi nos sumus.
[1180]
Cum libertatis religiosae non impeditur exercitium,Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 4: AAS 58 (1966) 932-933. christiani aedificia construunt cultui divino destinata. Hae visibiles ecclesiae non sunt simplices loci congressionis, sed Ecclesiam significant et manifestant tali loco viventem, commorationem Dei cum hominibus in Christo reconciliatis et unitis.
[1181]
«Domus orationis in qua sanctissima Eucharistia celebratur et servatur, fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur, nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet».Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 998; cf Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 122-127: AAS 56 (1964) 130-132. In hac «domo Dei», signorum, quae illam constituunt, veritas et harmonia debent Christum manifestare qui in hoc loco praesens est et operatur:Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 100-101.
[1182]
Novi Foederis altare crux est Domini,Cf Heb 13,10. ex qua sacramenta mysterii Paschalis promanant. Super altare, quod ecclesiae est centrum, sub signis sacramentalibus Sacrificium crucis fit praesens. Id etiam Domini est Mensa, ad quam populus Dei invitatur.Cf Institutio generalis Missalis Romani, 259: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 75. In quibusdam liturgiis orientalibus, altare symbolum est etiam sepulcri (Christus vere est mortuus et vere resuscitatus).
[1183]
Tabernaculum debet «in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis»Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 771. collocari. Tabernaculi eucharistici nobilitas, dispositio et securitasCf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 128: AAS 56 (1964) 132. adorationem Domini realiter in Sanctissimo altaris Sacramento praesentis fovere debent.
Sanctum chrisma (myron), cuius unctio signum sacramentale est sigilli doni Spiritus Sancti, more traditionali conservatur et honoratur in tuto sanctuarii loco. Ibi oleum catechumenorum et infirmorum potest includi.
[1184]
Sedes Episcopi (cathedra) vel presbyteri «debet munus eius praesidendi coetui atque orationem dirigendi significare».Institutio generalis Missalis Romani, 271: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 77.
Ambo: «Dignitas Verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo annuntietur et ad quem, inter liturgiam verbi, attentio fidelium sponte convertatur».Institutio generalis Missalis Romani, 272: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 77.
[1185]
Congregatio populi Dei a Baptismate incipit; ecclesia igitur debet locum habere pro celebratione Baptismatis (baptisterium) et memoriam promissionum Baptismi promovere (aqua benedicta).
Renovatio vitae baptismalis paenitentiam exigit. Ecclesia paenitentiae expressioni et veniae receptioni obsequi debet, id quod aptum ad paenitentes recipiendos postulat locum.
Ecclesia etiam spatium esse debet quod ad recollectionem et ad orationem invitat silentiosam quae magnam Eucharistiae precem protrahit et interiorem reddit.
[1186]
Ecclesia denique significationem habet eschatologicam. Ad ingrediendum in domum Dei, necessarium est limen transgredi, quod symbolum est transitus e mundo vulnerato a peccato ad mundum vitae novae ad quem omnes vocantur homines. Ecclesia visibilis symbolum est domus paternae ad quam populus Dei progreditur et in qua Pater «absterget omnem lacrimam ab oculis eorum» (Apc 21,4). Hac de causa, ecclesia etiam domus est omnium filiorum Dei, ample aperta et receptatrix.