カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1187-1199

[1187]
Liturgia opus est totius Christi, Capitis et corporis. Summus Sacerdos noster eam incessanter in liturgia caelesti celebrat, cum sancta Dei Genetrice, Apostolis, omnibus sanctis et multitudine hominum qui iam Regnum sunt ingressi.
[1188]
In celebratione liturgica, tota congregatio «liturgus» est, unusquisque secundum munus suum. Sacerdotium baptismale illud est totius corporis Christi. Sed quidam fideles ab Ordinis sacramento sunt ordinati ut Christum tamquam Caput corporis repraesentent.
[1189]
Celebratio liturgica signa implicat et symbola quae ad creationem (lumen, aqua, ignis), ad vitam humanam (lavare, ungere, panem frangere) et ad historiam referuntur salutis (Paschatis ritus). Haec elementa cosmica, hi ritus humani, hi Dei memoriales gestus, inserta in mundo fidei et a virtute Spiritus Sancti assumpta, portatoria fiunt salvatricis et sanctificatricis actionis Christi.
[1190]
Liturgia verbi pars integralis est celebrationis. Sensus celebrationis exprimitur Dei Verbo, quod annuntiatur, et fidei obligatione quae ei respondet.
[1191]
Cantus et musica in stricta sunt connexione cum actione liturgica. Criteria pro bono eius usu sunt: pulchritudo orationem exprimens, unanimis participatio congregationis et indoles sacra celebrationis.
[1192]
Sanctae imagines, in nostris ecclesiis in nostrisque domibus praesentes, ad nostram fidem in mysterium Christi destinantur suscitandam et nutriendam. Per Christi Eiusque operum salutis iconem, Ipsum adoramus. Per sanctae Dei Genetricis, angelorum et sanctorum imagines sanctas, personas veneramur quae in illis repraesentantur.
[1193]
Dominica, «Dies Domini», praecipua est dies pro Eucharistiae celebratione quia Resurrectionis est dies. Per excellentiam dies est liturgicae congregationis, dies familiae christianae, dies laetitiae et requiei a labore. Est « fundamentum et nucleus totius anni liturgici».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126.
[1194]
Ecclesia «totum [...] Christi mysterium per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et Adventus Domini».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 102: AAS 56 (1964) 125.
[1195]
Ecclesia terrestris sanctos statutis anni liturgici diebus commemorans, imprimis sanctam Dei Genetricem, deinde Apostolos, martyres et alios sanctos, se liturgiae caelesti unitam manifestat; ipsa Christum glorificat propter salutem ab Eo in Eius membris glorificatis adimpletam; eorum exemplum ipsam stimulat in eius via ad Patrem.
[1196]
Fideles qui liturgiam Horarum celebrant, Christo uniuntur nostro Summo Sacerdoti, per psalmorum precationem, meditationem Verbi Dei, cantica et benedictiones, ut Eius incessabili et universali consocientur orationi, quae Patrem glorificat et Spiritus Sancti donum super mundum implorat universum.
[1197]
Christus verum Templum est Dei, «locus ubi Eius habitat gloria»; per gratiam Dei, christiani efficiuntur, et ipsi, templa Spiritus Sancti, lapides vivi, ex quibus Ecclesia aedificatur.
[1198]
Ecclesia, in sua terrestri condicione, locis eget in quibus communitas congregari possit: nostris visibilibus ecclesiis, locis sanctis, imaginibus sanctae Civitatis seu caelestis Ierusalem, ad quam peregrini pergimus.
[1199]
In his ecclesiis cultum publicum celebrat Ecclesia ad gloriam Sanctissimae Trinitatis, Verbum Dei audit et Eius canit laudes, suam orationem ascendere facit et Christi sacramentaliter praesentis in medio congregationis Sacrificium offert. Hae ecclesiae recollectionis et orationis personalis etiam sunt loci.