[1204]
したがって、典礼はさまざまな民族の特性や文化に対応すべきものです77。キリストの神秘が「信仰による従順に導〔き〕、すべての異邦人に」(ローマ16∙26)知られるようになるため、その神秘はあらゆる文化の中で告げ知らされ、祝われ、具現されなければなりません。それはこれらの文化が破壊されずに、キリストによって新しいいのちを与えられ、完成されるようになるためです78。まさに、キリストによって担われ変容された諸民族の固有な文化とともに、またその文化を通してこそ、神の多くの子らは御父に近づき、ただ一つの霊に結ばれて御父をたたえることができるのです。
Liturgiae celebratio debet igitur diversorum populorum correspondere indoli atque culturae.140 Ut mysterium Christi «ad oboedientiam fidei in cunctis gentibus» patefiat (Rom 16,26), in omnibus culturis annuntiari, celebrari et in vitam duci debet ita ut hae ab illo non aboleantur, sed redimantur et perficiantur.141 Multitudo filiorum Dei cum eorum humana propria cultura et per illam, a Christo assumptam et transfiguratam, accessum habet ad Patrem, ad Ipsum in uno Spiritu glorificandum.
[1205]
「典礼、とくに秘跡の典礼には、不変の部分があります。神によって制定されたものとして、教会はこれを守り続けます。しかしまた同時に変えることのできる部分もあって、教会にはこれを新しく福音を受け入れた諸民族の文化に適応させる権限、時にはその義務があるのです」79。
«Consideretur oportet in liturgia, et praesertim in sacramentorum liturgia, partem immutabilem inesse, utpote divinitus instituta, cuius Ecclesia est custos, et partes quae mutari possunt, quas ipsa potest et interdum debet ad culturas componere populorum recens evangelizatorum».142
[1206]
「典礼の多様性は豊かさの源泉でもありえますが、同時に、相互間の緊張、無理解、さらには分裂さえも引き起こしえるものです。典礼の多様性は、当然一致を害するものであってはなりません。その多様性は、共通の信仰、教会がキリストから受けた諸秘跡のしるし、そして位階制度のもとでの交わりに対する忠実さを守ってのみ表されるべきものです。諸文化への順応のためには回心が求められますが、また同時に、必要であれば、カトリック信仰と相いれない先祖伝来の慣習を捨てることも要求されます」80。
«Varietas liturgica fons auctus esse potest, sed etiam contentiones suscitare, inscitias invicem et etiam schismata. Patet hac in re varietatem non debere unitati nocere, nec exprimi posse nisi per fidelitatem erga fidem communem, erga signa sacramentalia, quae Ecclesia a Christo accepit, atque erga hierarchicam communionem. Accommodatio ad culturas cordis conversionem exigit et, si necesse sit, etiam intermissionem consuetudinum avitarum cum fide catholica insociabilium».143