カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1207-1209

[1207]
Oportet ut liturgiae celebratio ad se in cultura populi tendat exprimendam ubi Ecclesia invenitur, quin se illi submittat. Ex alia vero parte, liturgia ipsa est culturarum generatrix et efformatrix.
[1208]
Diversae liturgicae traditiones, seu ritus, legitime agnitae, quatenus idem Christi mysterium significant et communicant, Ecclesiae manifestant catholicitatem.
[1209]
Criterium, quod unitatem in traditionum liturgicarum tuetur pluriformitate, est Traditioni apostolicae fidelitas, id est: communio in fide et sacramentis ab Apostolis receptis, quae quidem communio a successione apostolica significatur et in tuto ponitur.