[121]
旧約聖書は、聖書の欠くことのできない部分を成しています。その諸書は霊感によって書かれ、永続する価値を持っています99。なぜなら、古い契約は決して無効になったわけではないからです。
Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem,119 quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
[122]
実際、「旧約の経綸は何よりもまず、万物のあがない主キリストの到来を準備し、預言的に知らせるために立てられました」。「不完全かつ一時的なことも含んでいますが」、旧約聖書の諸書は人を救う神の愛の教育法をよく示しています。それらの書は、「神に関する崇高な教えと人間生活に関する有益な知恵と祈りのすばらしい宝を納め、かつまた、わたしたちの救いの神秘を秘めています」100。
Etenim «Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum praepararet». Libri Veteris Testamenti, «quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant», totam divinam amoris salvifici Dei testantur paedagogiam: in illis «sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur», in illis «tandem latet mysterium salutis nostrae».120
[123]
キリスト者は旧約聖書を神の真のことばとして敬います。教会は、旧約聖書が新約聖書によって無効にされたとしてこれを退ける考え(マルキオン主義)を、いつも強硬に排斥してきました。
Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.