カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 121-123

[121]
Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem,Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14: AAS 58 (1966) 825. quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
[122]
Etenim «Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum praepararet». Libri Veteris Testamenti, «quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant», totam divinam amoris salvifici Dei testantur paedagogiam: in illis «sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur», in illis «tandem latet mysterium salutis nostrae».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 15: AAS 58 (1966) 825.
[123]
Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.