カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1214-1216

[1214]
Appellatur Baptismus secundum ritum centralem quo efficitur: baptizare (graece baptizeis) significat «mergere», «immergere»; «immersio» in aquam significat sepulturam catechumeni in mortem Christi, unde, per Resurrectionem cum Illo,Cf Rom 6,3-4; Col 2,12. tamquam «nova creatura» (2 Cor 5,17; Gal 6,15) egreditur.
[1215]
Hoc sacramentum etiam «lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti» (Tit 3,5) appellatur, quia illam significat et efficit ex aqua et Spiritu nativitatem, sine qua nemo «potest introire in Regnum Dei» (Io 3,5).
[1216]
«Vocatur autem hoc lavacrum illuminatio, quod mente illuminentur qui haec [catechetice] discunt».Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 61: CA 1, 168 (PG 6, 421). Baptizatus, cum in Baptismo receperit Verbum quod est «lux vera quae illuminat omnem hominem» (Io 1,9), postquam «illuminatus» est,Cf Heb 10,32. fit «filius lucis»Cf 1 Thess 5,5. et ipse «lux» (Eph 5,8):
Baptismus, « omnium Dei beneficiorum praeclarissimum est et praestantissimum. [...] Donum vocamus, gratiam, Baptismum, unctionem, illuminationem, incorruptionis indumentum, regenerationis lavacrum, sigillum, ac denique excellentissimo quovis nomine appellamus. Donum dicitur quia iis qui nihil prius contulerunt datur; gratia quia etiam debentibus; baptismus, quia peccatum in aqua sepelitur; unctio, quia sacer et regius (haec enim erant quae ungebantur); illuminatio, quia splendor et claritas; indumentum, quia ignominiae nostrae velamen est; lavacrum, quia abluit; sigillum, quia conservatio est ac dominationis obsignatio ».Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 3-4: SC 358, 202-204 (PG 36, 361-364).