カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1226-1228

[1226]
Inde a die Pentecostes, Ecclesia sanctum celebravit et administravit Baptismum. Revera, sanctus Petrus multitudini sua praedicatione perturbatae declarat: «Paenitentiam [...] agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus» (Act 2,38). Apostoli et eorum collaboratores Baptismum offerunt cuilibet qui in Iesum credit: Iudaeis, Deum timentibus, paganis.Cf Act 2,41; 8,12-13; 10,48; 16,15. Baptismus semper apparet ut fidei coniunctus: «Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua», declarat sanctus Paulus suo custodi carceris Philippis. Narratio autem prosequitur: «Et baptizatus est ipse et omnes eius continuo» (Act 16,31-33).
[1227]
Secundum sanctum Paulum apostolum, credens per Baptismum morti Christi communicat; cum Ipso sepelitur et resurgit:
« Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in Mortem Ipsius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus cum Illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,3-4).Cf Col 2,12.

Baptizati «Christum induerunt».Cf Gal 3,27. Baptismus, per Spiritum Sanctum, lavacrum est quod purificat, sanctificat et iustificat.Cf 1 Cor 6,11; 12,13.
[1228]
Baptismus est ergo aquae lavacrum in quo «semen incorruptibile» Verbi Dei suum producit effectum vivificantem.Cf 1 Pe 1,23; Eph 5,26. Sanctus Augustinus de Baptismo dicet: «Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum».Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 80,3: CCL 36, 529 (PL 35, 1840).