カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1253-1255

[1253]
Baptismus est sacramentum fidei.Cf Mc 16,16. Sed fides communitate eget credentium. Singuli christifideles nonnisi in fide Ecclesiae credere possunt. Fides quae pro Baptismo requiritur non est fides perfecta et matura, sed quoddam initium quod vocatur ad se augendum. Catechumenus vel eius patrinus interrogatur: «Quid petis ab Ecclesia Dei?». Et respondet: «Fidem!».
[1254]
Fides in omnibus baptizatis, sive infantibus sive adultis post Baptismum crescere debet. Hac de causa, Ecclesia, singulis annis, in Vigilia Paschali, renovationem celebrat promissionum baptismalium. Praeparatio ad Baptismum solum ad vitae novae ducit limen. Baptismus fons est vitae novae in Christo ex quo tota vita christiana profluit.
[1255]
Ut gratia baptismalis explicari possit, parentum adiutorium magni est momenti. Hac etiam in re munus habetur patrini vel matrinae qui solidi debent esse credentes, idonei et parati ad novum baptizatum, infantem vel adultum, adiuvandum in eius vitae christianae itinere.Cf CIC canones 872-874. Eorum munus est verum ecclesiale officium.Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 67: AAS 56 (1964) 118. Tota communitas ecclesialis responsabilitatem participat in explicanda et servanda gratia Baptismo recepta.