カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1257-1261

[1257]
Ipse Dominus asserit Baptismum esse ad salutem necessarium.199 Ille etiam Suis discipulis mandatum dedit nuntiandi Evangelium atque omnes gentes baptizandi.200 Baptismus ad salutem illis est necessarius quibus Evangelium nuntiatum est et qui possibilitatem habuerunt hoc sacramentum petendi.201 Ecclesia aliud medium non cognoscit ad ingressum in beatitudinem aeternam in tuto ponendum nisi Baptismum; hac de causa, missionem neglegere vitat quam ea a Domino accepit faciendi ut «ex aqua et Spiritu» illi omnes nascantur qui baptizari possunt. Deus salutem sacramento alligavit Baptismi, sed Ipse non est Suis sacramentis alligatus.
[1258]
Inde a suo ortu, Ecclesia firmam servat persuasionem, eos qui mortem propter fidem patiuntur, quin Baptismum receperint, sua pro Christo et cum Ipso baptizari morte. Hic Baptismus sanguinis, sicut votum Baptismi, fructus affert Baptismi, quin sit sacramentum.
[1259]
Pro catechumenis qui ante Baptismum moriuntur, eorum votum explicitum recipiendi illum, paenitentiae de eorum peccatis atque caritati coniunctum, illis praestat salutem quam per sacramentum recipere nequiverunt.
[1260]
«Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus, cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic Paschali mysterio consocientur».202 Quilibet homo qui, Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam ignorans, veritatem quaerit et Dei facit voluntatem prout illam cognoscit, salvari potest. Supponi potest, tales personas explicite Baptismum fuisse desideraturas, si eius cognovissent necessitatem.
[1261]
Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, Ecclesia non potest nisi eos misericordiae Dei concredere, sicut ipsa in ritu pro eis facit exsequiarum. Re vera, magna misericordia Dei, «qui omnes homines vult salvos fieri» (1 Tim 2,4), et Iesu teneritas erga infantes, propter quam dixit: «Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos» (Mc 10,14), nobis permittunt sperare, viam haberi salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo. Tanto vehementior est etiam hortatio Ecclesiae, ne parvuli impediantur infantes quominus ad Christum per sancti Baptismi perveniant donum.