[1262]
洗礼の種々の効果は、秘跡の儀式の目に見える要素によって表されます。水に浸ることは、死と清めを意味するとともに、再生と一新の象徴でもあります。したがって洗礼には、罪の清めと聖霊による新たな誕生という、二つのおもな効果があります60。
Diversi Baptismi effectus per sensibilia ritus sacramentalis significantur elementa. Immersio in aquam ad symbolismos appellat mortis et purificationis, sed etiam ad illos regenerationis et renovationis. Duo praecipui effectus sunt ergo peccatorum purificatio et nova in Spiritu Sancto nativitas.203
[1263]
洗礼によって、すべての罪、すなわち原罪、すべての自罪、また罪のすべての罰もゆるされます61。事実、新たに生まれた人々には、神の国に入るのを妨げるもの、つまり、アダムの罪も、自罪も、罪の結果も残りません。その罪の結果の中で最大のものは、神からの離脱です。
Per Baptismum omnia peccata remittuntur, peccatum originale et omnia personalia peccata, sicut etiam omnes peccati poenae.204 Re vera in eis qui sunt regenerati, nihil manet quod eos Regnum Dei ingredi impediat, neque Adae peccatum neque peccatum personale, neque peccati consequentiae, quarum gravissima est a Deo separatio.
[1264]
しかし受洗者には、苦しみや病気や死、あるいは性格の弱さなどといった人生にはつきものの種々のもろさなど、罪に由来する一時的な結果は残ります。さらに、聖伝が、情欲あるいは比喩的に罪の導火線と呼んできた、罪への傾きなどもそうです。「罪への傾きは、わたしたちがそれと戦って訓練されるために残されましたが、それに同意せず、キリストの恵みによって勇敢に抵抗する人々を害することはできません。そのうえ、『規則に従って競技をするならば、栄冠を受けることができるでしょう』(二テモテ2∙5 参照)」62。
Quaedam tamen consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a Traditione appellatur: «quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quin immo "qui legitime certaverit, coronabitur" (2 Tim 2,5)».205
[1265]
洗礼は、すべての罪を清めるだけではなく、新しい信者を「新しい被造物」63、「神の本性にあずかる者」64となった神の養子65、キリストの肢体66、キリストと共同の相続人67、聖霊の神殿68とします。
Baptismus non solum ab omnibus peccatis purificat, sed etiam e neophyto «novam creaturam» facit,206 filium Dei adoptivum207 qui effectus est «divinae consors naturae»,208 Christi membrum209 et cum Eo coheres,210 Spiritus Sancti templum.211
[1266]
聖三位の神は受洗者に成聖の恩恵、義とする恵みを与えます。
⸺これにより受洗者は、対神徳によって神を信じ、神に希望し、神を愛することができ、
⸺聖霊のたまものによって聖霊に動かされて生き、行動することができ、
⸺倫理徳によって、ますます善を行うことができるようになります。
このように、キリスト者が超自然的いのちを営む上で必要なすべてのものの根源は、聖なる洗礼にあるのです。
Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem, gratiam iustificationis largitur:
— quae illum reddit capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per virtutes theologales;
— illi potestatem praebet vivendi et agendi secundum Spiritus Sancti motionem per dona Spiritus Sancti;
— illum in bono per virtutes morales crescendi dat facultatem.
Sic totus vitae supernaturalis christiani organismus in sancto radicatur Baptismo.
[1267]
洗礼は、わたしたちをキリストのからだの肢体とします。「だから、……わたしたちは互いにからだの一部なのです」(エフェソ4∙25)。洗礼は、わたしたちを教会に結び合わせます。洗礼の泉から新約における神の唯一の民が生まれます。この民は国や文化や人種や性別などのあらゆる自然的、あるいは人間的な限界を超えるものです。「つまり、一つの霊によって、わたしたちは、……皆一つのからだとなるために洗礼を受け」(一コリント12∙13)たのです。
Baptismus nos membra efficit corporis Christi. «Propter quod [...] sumus invicem membra» (Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum, stirpium et sexuum: «Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus» (1 Cor 12,13).
[1268]
洗礼を受けた者は「霊的な家に造り上げられ、聖なる祭司となる」ための「生きた石」(一ペトロ2∙5)となります。洗礼によってキリストの祭司職、預言職、王職にあずかります。受洗者は、「暗やみの中から驚くべき光の中へと招き入れてくださったかたの力あるわざを」広く伝えるために「選ばれた民、王の系統を引く祭司、聖なる国民、神のものとなった民」(一ペトロ2∙9)なのです。洗礼は、信者の共通祭司職にあずからせます。
Baptizati «lapides vivi» sunt effecti ad aedificationem «domus spiritalis in sacerdotium sanctum» (1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes» annuntient «Eius qui de tenebris [...] [eos] vocavit in admirabile lumen Suum» (1 Pe 2,9). Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem.
[1269]
教会の一員となった受洗者は、もはや自分自身のものではなく69、自分たちのために死んで復活されたかたのものです70。ですから、人々に従い71、教会の交わりの中では彼らに仕え72、教会の指導者たちのいうことを聞き入れて服従し73、尊敬と愛情とをもって指導者たちを世話する74ようにと召されています。このように、洗礼によって責任と義務とが生じますが、また同時に、受洗者は教会の庇護のもとでの権利も有しています。それは、諸秘跡を受け、神のことばで養われ、教会のその他の霊的援助によって支えられるという権利です75。
Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet,212 sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit.213 Exinde vocatur ut se aliis submittat,214 illis serviat215 in Ecclesiae communione atque ut «oboediens et docilis» Ecclesiae sit praepositis216 eosque observantia et caritate prosequatur.217 Sicut Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat, ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur Ecclesiae adiumentis.218
[1270]
受洗者には、「〔洗礼によって〕神の子として生まれかわって、神から教会を通して受けた信仰を人々の前に宣言する義務」76と、神の民の使徒的活動・宣教活動に参加する義務とがあります77。
Baptizati, «in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur»219 et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare.220
[1271]
洗礼は、カトリック教会とまだ完全に一致していない人々をも含めて・すべてのキリスト者間の一致の土台を成しています。「キリストを信仰し、洗礼を正しく受けた人々は、たとえ完全ではなくても・カトリック教会との交わりの中にいるのです。……信仰によって洗礼において義とされた者は、キリストに合体され、それゆえに正当にキリスト信者の名を受けてしいるのであり、カトリック教会の子らから主における兄弟として当然に認められるのです」78。「したがって洗礼は、それによって再生されたすべての人の間に存在する一致の秘跡的きずなです」79。
Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: «Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur».221 «Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt».222
[1272]
洗礼によってキリストに合体した受洗者は、キリストに似た者とされます80。洗礼はキリスト者のうちに、当人がキリストのものとなったことを示す消えない霊印(character)をしるします。たとえ罪によって洗礼が救いの実を結ばないようなことがあっても、この霊印はいかなる罪によっても消されることはありません81。ですから、洗礼は一回限りのもので、繰り返すことはできないのです。
Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus.223 Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili (charactere) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit ne Baptismus suos fructus salutis ferat.224 Baptismus, semel pro semper collatus, iterari non potest.
[1273]
洗礼によって教会の一員となった信者は秘跡的霊印を受け、キリスト者として神を礼拝する務めをゆだねられます82。洗礼による霊印によってキリスト者は、教会の聖なる典礼に積極的にあずかりながら神に仕え、聖なる生活と実践を伴う愛のあかしとによって洗礼による祭司職を果たすことができる者とされ、またそうする義務を負わされているのです83。
Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat.225 Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et ad eorum sacerdotium baptismale exercendum testimonio vitae sanctae et caritatis actuosae.226
[1274]
「主の霊印」84は、「あがないの日に対して」(エフェソ4∙30)聖霊がわたしたちにしるされた霊印です85。「洗礼は永遠のいのちの霊印です」86。最後まで「霊印を保った」信者、すなわち洗礼によって生じる義務を忠実に果たした信者は、洗礼を受けたときの信仰をもって、信仰の完成である神の至福直観を待望し、復活を希望しながら、「信仰をもって(信仰のしるしを刻まれた状態で)」87、死ぬことができるのです。
«Dominicus character»227 est sigillum quo Spiritus nos signavit «in diem Redemptionis» (Eph 4,30).228 «Baptismus est sigillum vitae aeternae».229 Fidelis qui usque ad finem «sigillum servaverit», id est, exigentiis Baptismi sui permanserit fidelis, poterit «cum signo fidei»230 decedere, cum sui Baptismi fide, in exspectatione beatae visionis Dei — quae fidei est consummatio — et in spe resurrectionis.