カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1262-1274

[1262]
Diversi Baptismi effectus per sensibilia ritus sacramentalis significantur elementa. Immersio in aquam ad symbolismos appellat mortis et purificationis, sed etiam ad illos regenerationis et renovationis. Duo praecipui effectus sunt ergo peccatorum purificatio et nova in Spiritu Sancto nativitas.Cf Act 2,38; Io 3,5.
[1263]
Per Baptismum omnia peccata remittuntur, peccatum originale et omnia personalia peccata, sicut etiam omnes peccati poenae.Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1316. Re vera in eis qui sunt regenerati, nihil manet quod eos Regnum Dei ingredi impediat, neque Adae peccatum neque peccatum personale, neque peccati consequentiae, quarum gravissima est a Deo separatio.
[1264]
Quaedam tamen consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a Traditione appellatur: «quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quin immo "qui legitime certaverit, coronabitur" (2 Tim 2,5)».Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515.
[1265]
Baptismus non solum ab omnibus peccatis purificat, sed etiam e neophyto «novam creaturam» facit,Cf 2 Cor 5,17. filium Dei adoptivumCf Gal 4,5-7. qui effectus est «divinae consors naturae»,Cf 2 Pe 1,4. Christi membrumCf 1 Cor 6,15; 12,27. et cum Eo coheres,Cf Rom 8,17. Spiritus Sancti templum.Cf 1 Cor 6,19.
[1266]
Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem, gratiam iustificationis largitur:
— quae illum reddit capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per virtutes theologales;
— illi potestatem praebet vivendi et agendi secundum Spiritus Sancti motionem per dona Spiritus Sancti;
— illum in bono per virtutes morales crescendi dat facultatem.
Sic totus vitae supernaturalis christiani organismus in sancto radicatur Baptismo.
[1267]
Baptismus nos membra efficit corporis Christi. «Propter quod [...] sumus invicem membra» (Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum, stirpium et sexuum: «Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus» (1 Cor 12,13).
[1268]
Baptizati «lapides vivi» sunt effecti ad aedificationem «domus spiritalis in sacerdotium sanctum» (1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes» annuntient «Eius qui de tenebris [...] [eos] vocavit in admirabile lumen Suum» (1 Pe 2,9). Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem.
[1269]
Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet,Cf 1 Cor 6,19. sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit.Cf 2 Cor 5,15. Exinde vocatur ut se aliis submittat,Cf Eph 5,21; 1 Cor 16,15-16. illis serviatCf Io 13,12-15. in Ecclesiae communione atque ut «oboediens et docilis» Ecclesiae sit praepositisCf Heb 13,17. eosque observantia et caritate prosequatur.Cf 1 Thess 5,12-13. Sicut Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat, ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur Ecclesiae adiumentis.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 37: AAS 57 (1965) 42-43; CIC canones 208-223; CCEO canon 675, § 2.
[1270]
Baptizati, «in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur»7 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16. et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965) 21; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 956; Ibid., 23: AAS 58 (1966) 974-975.
[1271]
Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: «Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93. «Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt».Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS 57 (1965) 105.
[1272]
Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus.Cf Rom 8,29. Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili (charactere) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit ne Baptismus suos fructus salutis ferat.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609; Ibid., Canones de sacramento Baptismi, canon 6: DS 1619. Baptismus, semel pro semper collatus, iterari non potest.
[1273]
Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16. Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et ad eorum sacerdotium baptismale exercendum testimonio vitae sanctae et caritatis actuosae.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 15-16.
[1274]
«Dominicus character»Cf Sanctus Augustinus, Epistula 98, 5: CSEL 34, 527 (PL 33, 362). est sigillum quo Spiritus nos signavit «in diem Redemptionis» (Eph 4,30).Cf Eph 1,13-14; 2 Cor 1,21-22. «Baptismus est sigillum vitae aeternae».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 3: SC 62, 32. Fidelis qui usque ad finem «sigillum servaverit», id est, exigentiis Baptismi sui permanserit fidelis, poterit «cum signo fidei»Prex Eucharistica I seu Canon Romanus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 454. decedere, cum sui Baptismi fide, in exspectatione beatae visionis Dei — quae fidei est consummatio — et in spe resurrectionis.