カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1267-1270

[1267]
Baptismus nos membra efficit corporis Christi. «Propter quod [...] sumus invicem membra» (Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum, stirpium et sexuum: «Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus» (1 Cor 12,13).
[1268]
Baptizati «lapides vivi» sunt effecti ad aedificationem «domus spiritalis in sacerdotium sanctum» (1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes» annuntient «Eius qui de tenebris [...] [eos] vocavit in admirabile lumen Suum» (1 Pe 2,9). Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem.
[1269]
Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet,212 sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit.213 Exinde vocatur ut se aliis submittat,214 illis serviat215 in Ecclesiae communione atque ut «oboediens et docilis» Ecclesiae sit praepositis216 eosque observantia et caritate prosequatur.217 Sicut Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat, ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur Ecclesiae adiumentis.218
[1270]
Baptizati, «in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur»219 et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare.220