[1271]
洗礼は、カトリック教会とまだ完全に一致していない人々をも含めて・すべてのキリスト者間の一致の土台を成しています。「キリストを信仰し、洗礼を正しく受けた人々は、たとえ完全ではなくても・カトリック教会との交わりの中にいるのです。……信仰によって洗礼において義とされた者は、キリストに合体され、それゆえに正当にキリスト信者の名を受けてしいるのであり、カトリック教会の子らから主における兄弟として当然に認められるのです」78。「したがって洗礼は、それによって再生されたすべての人の間に存在する一致の秘跡的きずなです」79。
Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: «Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur».221 «Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt».222