カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1275-1284

[1275]
Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic in Illum transformetur.
[1276]
«Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis» (Mt 28,19-20).
[1277]
Baptismus nativitatem ad novam vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit.
[1278]
Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius, Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti invocationem pronuntiando.
[1279]
Baptismi fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat: peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem, nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit Patris, membrum Christi et templum Spiritus Sancti. Eo ipso, baptizatus Ecclesiae, corpori Christi incorporatur, et sacerdotii Christi efficitur particeps.
[1280]
Baptismus imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter characterem, Baptismus iterari nequit.231
[1281]
Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari possunt, etiamsi Baptismum non receperint.232
[1282]
Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet libertati.
[1283]
Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia divina habendam, et ad orandum pro eorum salute.
[1284]
In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati caput aquam infundat dicens: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».