カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1286-1292

[1286]
In Vetere Testamento, Prophetae annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse requieturumCf Is 11,2. Eius missionis salvificae causa.Cf Lc 4,16-22; Is 61,1. Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus est, signum fuit, Ipsum esse Illum qui erat venturus, Eum Messiam esse, Filium Dei.Cf Mt 3,13-17; Io 1,33-34. Iesus conceptus erat de Spiritu Sancto; tota Eius vita totaque Eius missio fiunt in totali communione cum Spiritu Sancto quem Pater Illi «non [...] ad mensuram dat» (Io 3,34).
[1287]
Haec autem Spiritus plenitudo illa solummodo Messiae manere non debebat, ipsa erat toti populo messianico communicanda.Cf Ez 36,25-27; Il 3,1-2. Pluries Christus hanc Spiritus promisit effusionem,Cf Lc 12,12; Io 3,5-8; 7,37-39; 16,7-15; Act 1,8. et promissionem hanc die Paschatis primum complevit,Cf Io 20,22. et deinde, splendidiore modo, die Pentecostes.Cf Act 2,1-4. Spiritu Sancto repleti, Apostoli «magnalia Dei» incipiunt proclamare (Act 2,11), Petrusque declarat hanc Spiritus effusionem signum temporum esse messianicorum.Cf Act 2,17-18. Qui tunc praedicationi crediderunt apostolicae et baptizari curaverunt, Spiritus Sancti donum sua vice receperunt.Cf Act 2,38.
[1288]
«Ex [...] [illo] tempore Apostoli, Christi voluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis manuum impositione impertierunt.Cf Act 8,15-17; 19,5-6. Sic factum est, ut in epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae elementa, recenseretur doctrina Baptismatum et impositionis manuum.Cf Heb 6,2. Quae manuum impositio ex traditione catholica merito agnoscitur initium sacramenti Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo perpetuat».Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 659.
[1289]
Cito, ut melius donum Spiritus Sancti significaretur, impositioni manuum unctio fragrantis olei (chrismatis) adiuncta est. Haec unctio nomen «christiani» elucidat quod «unctum» significat et ab illo Ipsius Christi suam sumit originem: «Unxit Eum Deus Spiritu Sancto» (Act 10,38). Hic quidem ritus unctionis usque ad nostros exsistit dies tam in Oriente quam in Occidente. Hac de causa, in Oriente, hoc sacramentum Chrismatio vocatur seu chrismatis unctio, vel myron quod «chrisma» significat. In Occidente, nomen Confirmationis suggerit hoc sacramentum simul Baptismum confirmare et gratiam solidare baptismalem.
[1290]
Prioribus saeculis, Confirmatio unam celebrationem cum Baptismo generatim constituit, «sacramentum utrumque», secundum expressionem sancti Cypriani,Cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 73, 21: CSEL 32, 795 (PL 3, 1169). efformans cum eo. Inter alia motiva, multiplicatio Baptismorum infantium, et quidem in quolibet anni tempore, et paroeciarum (ruralium) multiplicatio, dioeceses augens, in omnibus baptismalibus celebrationibus non amplius Episcopi permittunt praesentiam. In Occidente, quia optatur perfectionem Baptismi reservare Episcopo, temporalis instituitur utriusque sacramenti separatio. Oriens duo sacramenta servavit coniuncta, ita ut Confirmatio conferatur a praesbytero qui baptizat. Hic tamen id facere nequit nisi myron adhibens ab Episcopo consecratum.Cf CCEO canones 695, § 1. 696, § 1.
[1291]
Quidam Ecclesiae Romanae mos facilius reddidit incrementum praxis occidentalis, propter duplicem unctionem cum sancto chrismate post Baptismum: illa, iam a presbytero peracta super neophytum, cum hic a lavacro baptismali exibat, per secundam completur unctionem ab Episcopo factam super frontem singulorum novorum baptizatorum.Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 50 et 52. Prima unctio cum sancto chrismate, illa quam presbyter praebet, ritui baptismali coniuncta mansit; ipsa participationem significat baptizati in muneribus prophetico, sacerdotali et regio Christi. Si Baptismus adulto confertur, non nisi una habetur unctio postbaptismalis: illa Confirmationis.
[1292]
Praxis Ecclesiarum Orientalium unitatem initiationis christianae magis effert. Illa Ecclesiae latinae clarius exprimit communionem novi christiani cum eius Episcopo, sponsore et servitore unitatis Ecclesiae eius, eius catholicitatis et eius apostolicitatis, et proinde vinculum cum originibus apostolicis Ecclesiae Christi.