カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1293-1301

[1293]
In ritu huius sacramenti, considerare oportet signum unctionis et id quod unctio indicat et imprimit: spirituale sigillum.
Unctio, in biblico et vetere symbolismo, pluribus abundat significationibus: oleum est signum abundantiae250 et laetitiae,251 purificat (unctio ante et post lavacrum) et agilem reddit (unctio athletarum et luctatorum); signum est sanationis, quia contusiones mollit et plagas;252 pulchritudine, sanitate et vi reddit splendentem.
[1294]
Omnes hae significationes unctionis cum oleo peractae in vita sacramentali iterum inveniuntur. Unctio ante Baptismum cum catechumenorum oleo purificationem significat et roborationem; unctio infirmorum sanationem et consolationem exprimit. Unctio sancti chrismatis post Baptismum, in Confirmatione et in Ordinatione, signum est cuiusdam consecrationis. Per Confirmationem, christiani, id est, illi qui sunt uncti, magis in missione participant Iesu Christi et in Spiritus Sancti plenitudine, qua Ille est repletus, ut tota eorum vita exhalet Christi bonum odorem.253
[1295]
Confirmandus, per hanc unctionem, signum, sigillum accipit Spiritus Sancti. Sigillum est personae symbolum,254 signum eius auctoritatis,255 eius possessionis super aliquod obiectum256 — hoc modo, milites sigillo sui ducis signabantur et etiam servi illo domini sui —; ratum facit actum iuridicum257 vel documentum258 idque quandoque reddit secretum.259
[1296]
Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat.260 Etiam christianus est sigillo quodam signatus: «Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris» (2 Cor 1,21-22).261 Hoc sigillum Spiritus Sancti totalem significat pertinentiam ad Christum, aliquem in Eius servitium esse in perpetuum, sed etiam promissionem protectionis divinae in magna eschatologica probatione.262
[1297]
Magni momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui, quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis consecratio. Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua consecrat dioecesi. In Ecclesiis Orientalibus, haec consecratio Patriarchae etiam reservatur:
Liturgia Antiochena, sic Epiclesim consecrationis sancti chrismatis (quod graece dicitur myron) exprimit: « [Pater (...) Spiritum Sanctum mitte] super nos et super unguentum hoc propositum, et sanctifica ipsum, ut sit omnibus qui eo perungentur et consignabuntur myron sanctum, myron sacerdotale, unguentum regale, indumentum lucidum, amictus salutis, custodia vitae, munus spirituale, sanctitas animarum et corporum, laetitia cordis, suavitas aeterna, gaudium indefectibile, sigillum illaesum, scutum fidei, galea terribilis adversus omnem operationem Adversarii ».263
[1298]
Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in continuitate cum Baptismo collocari.264 Cum adultus baptizatur, immediate Confirmationem recipit et Eucharistiam participat.265
[1299]
In ritu Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus:
« Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui hos famulos regenerasti ex aqua et Spiritu Sancto, liberans eos a peccato, Tu, Domine immitte in eos Spiritum Sanctum Paraclitum; da eis spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris Tui. Per Christum Dominum nostrum ».266
[1300]
Sacramenti sequitur ritus essentialis. In ritu latino, «sacramentum Confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus Sancti"».267 In Ecclesiis Orientalibus Byzantini ritus, unctio myron fit post Epiclesis orationem, super partes corporis magis significativas: frontem, oculos, nares, aures, labia, pectus, dorsum, manus et pedes; singulas unctiones comitatur formula: Σφραγίζ δωραζ Π� εύματζ Άγίo� («Signaculum doni Spiritus Sancti»).268
[1301]
Osculum pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat.269