カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1297-1301

[1297]
Magni momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui, quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis consecratio. Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua consecrat dioecesi. In Ecclesiis Orientalibus, haec consecratio Patriarchae etiam reservatur:
Liturgia Antiochena, sic Epiclesim consecrationis sancti chrismatis (quod graece dicitur myron) exprimit: « [Pater (...) Spiritum Sanctum mitte] super nos et super unguentum hoc propositum, et sanctifica ipsum, ut sit omnibus qui eo perungentur et consignabuntur myron sanctum, myron sacerdotale, unguentum regale, indumentum lucidum, amictus salutis, custodia vitae, munus spirituale, sanctitas animarum et corporum, laetitia cordis, suavitas aeterna, gaudium indefectibile, sigillum illaesum, scutum fidei, galea terribilis adversus omnem operationem Adversarii ».263
[1298]
Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in continuitate cum Baptismo collocari.264 Cum adultus baptizatur, immediate Confirmationem recipit et Eucharistiam participat.265
[1299]
In ritu Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus:
« Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui hos famulos regenerasti ex aqua et Spiritu Sancto, liberans eos a peccato, Tu, Domine immitte in eos Spiritum Sanctum Paraclitum; da eis spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris Tui. Per Christum Dominum nostrum ».266
[1300]
Sacramenti sequitur ritus essentialis. In ritu latino, «sacramentum Confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus Sancti"».267 In Ecclesiis Orientalibus Byzantini ritus, unctio myron fit post Epiclesis orationem, super partes corporis magis significativas: frontem, oculos, nares, aures, labia, pectus, dorsum, manus et pedes; singulas unctiones comitatur formula: Σφραγίζ δωραζ Π� εύματζ Άγίo� («Signaculum doni Spiritus Sancti»).268
[1301]
Osculum pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat.269