カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1302-1305

[1302]
E celebratione patet effectum sacramenti Confirmationis specialem esse Spiritus Sancti effusionem, sicut fuit illa olim die Pentecostes Apostolis concessa.
[1303]
Hac de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert gratiae baptismalis:
— nos profundius in filiationem radicat divinam in qua clamamus: «Abba, Pater!» (Rom 8,15);
— nos Christo firmius unit;
— dona Spiritus Sancti in nobis auget;
— nostrum vinculum cum Ecclesia reddit perfectius;Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965).
— nobis specialem Spiritus Sancti concedit vim, ut fidem verbo et opere propagemus et defendamus tamquam veri Christi testes, ut nomen Christi strenue confiteamur neque experiamur coram cruce ruborem:Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1319; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15; Ibid., 12: AAS 57 (1965) 16.
« Unde repete, quia accepisti signaculum spirituale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus, et dedit pignus, Spiritum, in cordibus tuis ».Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 7, 42: CSEL 73, 106 (PL 16, 402-403).
[1304]
Confirmatio, sicut Baptismus cuius est perfectio, solum semel confertur. Confirmatio etenim in anima imprimit signum spirituale indelebile, «characterem»,Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609. qui significat Iesum Christum sigillo Sui Spiritus christianum signavisse, eum virtute superinduens ex alto ut ipse Eius sit testis.Cf Lc 24,48-49.
[1305]
«Character» sacerdotium commune fidelium, in Baptismo receptum, perficit, et «confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profitendi, quasi ex officio».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 5, ad 2: Ed. Leon. 12, 130.