カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1306-1311

[1306]
Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet.276 Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter «fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi»,277 quia sacramentum Baptismi, sine Confirmatione et Eucharistia, validum utique est et efficax, sed initiatio christiana incompleta manet.
[1307]
Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, «aetatem discretionis» indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis.278
[1308]
Si quandoque de Confirmatione tamquam de «sacramento maturitatis christianae» fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis gratuitae et immeritae quae «ratihabitione» non eget ut efficax efficiatur. Sanctus Thomas id in memoriam revocat:
« Aetas corporis non praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis: de qua dicitur Sapientia [4, 8]: "Senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata". Et inde est, quod multi in puerili aetate propter robur Spiritus Sancti perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo ».279
[1309]
Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas vitae christianae assumere possit. Hac de causa, catechesis Confirmationis conabitur suscitare sensum pertinendi ad Iesu Christi Ecclesiam, tam ad Ecclesiam universalem quam ad paroecialem communitatem. Haec ultima specialem in confirmandorum praeparatione habet responsabilitatem.280
[1310]
Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum docilitate et promptitudine, recipiendas.281
[1311]
Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo.282