[1306]
堅信をまだ受けていないすべての受洗者が堅信の秘跡を受けることができ、また、受けなければなりません 「新教会法典」第889条第1項参照。。洗礼と堅信と聖体は一つにつながるものですから、「信者は適切な時期にこの秘跡を受ける義務を有します」「新教会法典」第890条。。洗礼の秘跡は堅信と聖体を受けていなくても確かに有効で効果あるものではありますが、キリスト教入信は未完のままだからです。
Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet.Cf CIC canon 889, § 1. Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter «fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi»,CIC canon 890. quia sacramentum Baptismi, sine Confirmatione et Eucharistia, validum utique est et efficax, sed initiatio christiana incompleta manet.
[1307]
ラテン教会のここ数世紀来の伝統に従えば、堅信を受けるには「物事をわきまえる年齢」に達していることが必要です。しかし、死の危険がある場合は、まだその年齢に達していない幼児にも堅信を授けなければなりません「新教会法典」第891条、883条第3項参照。。
Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, «aetatem discretionis» indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis.Cf CIC canones 891. 883, 3.
[1308]
堅信を「キリスト者としての成熟の秘跡」と呼ぶ人がいますが、信仰上の成熟と年齢による成熟とを混同してはなりません。また洗礼の恵みは、無償の、個人のいさおしによらない選びの恵みであって、これが有効になるための「批准」は不必要であることを忘れてはなりません。聖トマスは次のように指摘しています。
「肉体の年齢は、霊魂の成長とは関係がありません。ですから、人間は子供であっても、霊的年齢の完全さに至ることができます。知恵の書(4∙8)では『老年の誉れは長寿にあるのではなく、年数によって測られるものでもない』と語られています。だからこそ多くの子供たちが、授けられた聖霊の力のおかげで、キリストのために自分の血を流すほどに勇敢に戦うことができたのです」聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Summa theologiae 3, q. 72, a. 8, ad 2: Ed. Leon. 12, 133)。。
Si quandoque de Confirmatione tamquam de «sacramento maturitatis christianae» fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis gratuitae et immeritae quae «ratihabitione» non eget ut efficax efficiatur. Sanctus Thomas id in memoriam revocat:
« Aetas corporis non praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis: de qua dicitur Sapientia [4, 8]: "Senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata". Et inde est, quod multi in puerili aetate propter robur Spiritus Sancti perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 8, ad 2: Ed. Leon. 12, 133.
[1309]
堅信の準備にあたっては、キリスト者がキリスト教的生活の使徒的責務をさらによく担えるように、キリストとのより緊密な一致、聖霊とその働き、そのたまもの、その呼びかけにいっそう親密に応じる態度を培えるよう導くことを目指さなければなりません。そのために、堅信のカテケージスでは、普遍教会および小教区共同体を含めたキリストの教会への所属意識を目覚めさせるための努力をする必要があります。とくに小教区共同体には受堅者の準備に関する責任がゆだねられています 『堅信式(親範版)』緒言3(op. cit., 16)参照。。
Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas vitae christianae assumere possit. Hac de causa, catechesis Confirmationis conabitur suscitare sensum pertinendi ad Iesu Christi Ecclesiam, tam ad Ecclesiam universalem quam ad paroecialem communitatem. Haec ultima specialem in confirmandorum praeparatione habet responsabilitatem.Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.
[1310]
堅信を受けるには、成聖の恩恵の状態になければなりません。たまものとして聖霊をいただくために、ゆるしの秘跡を受けて清められることが勧められます。また、聖霊の力と恵みを素直に進んで受けるよう、熱心な祈りによって準備しなければなりません使徒言行録1・14参照。。
Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum docilitate et promptitudine, recipiendas.Cf Act 1,14.
[1311]
洗礼のときと同様、堅信の場合にも、受堅者は代父または代母の霊的援助を求める必要があります。二つの秘跡の一体性を強調するため、洗礼のときと同じ代父母であるのがよいでしょう『堅信式(親範版)』緒言5,6(op. cit.,17), 「新教会法典」第893条第1-2項参照。。
Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo.Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 5 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; Ibid., 6 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; CIC canon 893, § 1-2.