カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1312-1314

[1312]
Confirmationis minister originarius est Episcopus.283
In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id quod unitatem Ecclesiae exprimit apostolicam, cuius vincula sacramento corroborantur Confirmationis. In Ecclesia latina eadem adhibetur disciplina in Baptismate adultorum vel cum in plenam communionem admittitur cum Ecclesia baptizatus alius communitatis christianae quae sacramentum Confirmationis validum non habet.284
[1313]
In ritu latino, minister ordinarius Confirmationis est Episcopus.285 Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi,286 oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam. Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt, arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et cum eius missione Christum testandi.
[1314]
Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre.287 Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius perficiatur dono plenitudinis Christi.