[1312]
堅信の本来の役務者は、司教です『教会憲章』,第26項参照。。
東方教会では、通常、洗礼を授ける司祭が一つの儀式の中で堅信も授けます。ただし、総主教または主教によって聖別された聖香油を用います。これは教会の使徒的一致を表し、その一致が堅信の秘跡によって強められるわけです。ラテン教会でも、成人洗礼の場合や堅信の秘跡を有効に受けていない他のキリスト教宗派の受洗者がカトリック教会の一員として受け入れられる場合には、同じ規則が適用されます「新教会法典」第883条第2項参照。。
Confirmationis minister originarius est Episcopus.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32.
In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id quod unitatem Ecclesiae exprimit apostolicam, cuius vincula sacramento corroborantur Confirmationis. In Ecclesia latina eadem adhibetur disciplina in Baptismate adultorum vel cum in plenam communionem admittitur cum Ecclesia baptizatus alius communitatis christianae quae sacramentum Confirmationis validum non habet.Cf CIC canon 883, § 2.
[1313]
ラテン典礼では、堅信を授ける者は通常、司教です「新教会法典」第882条参照。。必要な場合には司教は司祭に堅信を授ける権限を与えることができますが「新教会法典」第884条第2項参照。、堅信式が洗礼式と別のときに行われるようになったのは、司教がそれを授けるためであったことを忘れないようにしなくてはなりません。司教は使徒の後継者で、叙階の秘跡を十全的に受けています。堅信の秘跡を司教が行うことによって、この秘跡が受堅者を教会と、その使徒的起源と、キリストをあかしする使命とにいっそう緊密に結びつける効果を持つものであることをよく表すことができます。
In ritu latino, minister ordinarius Confirmationis est Episcopus.Cf CIC canon 882. Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi,Cf CIC canon 884, § 2. oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam. Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt, arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et cum eius missione Christum testandi.
[1314]
キリスト信者が死の危険にある場合は、どの司祭でも堅信を授けることができます「新教会法典」第883条第3項参照。。教会は、自分の子らがたとえ幼児であっても、だれ一人として、キリストの満ちあふれるたまものを聖霊から受ける前に、この世を去ることを望まないのです。
Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre.Cf CIC canon 883, 3. Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius perficiatur dono plenitudinis Christi.